라틴어 문장 검색

Et vero etiam tum Catone vivo, qui annos quinque et octoginta natus excessit e vita, cum quidem eo ipso anno contra Ser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 3:2)
Vocationem vivere ut custodes simus operae Dei est pars essentialis probae vitae, non est aliquid optivi neque aspectus secundarius christianae experientiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 277:5)
Seneca Lucilio suo salutem Liquere hoc tibi, Lucili, scio, neminem posse beate vivere, ne tolerabiliter quidem sine sapientiae studio et beatam vitam perfecta sapientia effici, ceterum tolerabilem etiam inchoata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 161)
Non fuit tam inimica natura, ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum vitae daret, homo solus non posset sine tot artibus vivere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 18:1)
Ego vitam dedi statim illa usuro, tu nescituro, an viveret ;
(세네카, 행복론, Liber III 139:1)
sibi vitam filiae sua cariorem fuisse, si liberae ac pudicae vivere licitum fuisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 535:1)
Inter quae illud magnum, quod exemplis interpositarum tribulationum, quas huius saeculi dulcedini tamquam bonus medicus miscet, admonet eos, si adtendere velint, fugere ab ira ventura, et cum in via sunt, id est in hac vita, concordare cum sermone dei, quem sibi adversarium male vivendo fecerunt.
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 1:5)
Progredietur ergo numerus librorum, diis bene iuvantibus, cum ipsius vitae quantuli quomque fuerint progressibus, neque longiora mihi dari spatia vivendi volo quam dum ero ad hanc quoque facultatem scribendi commentandique idoneus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 24:1)
Etenim inter eum, qui decem vixit annos, et illum, qui mille, postquam idem vitae finis advenerit et inrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantundem est, nisi quod magis senex onustus peccatorum fasce proficiscitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:21)
Qui sic vel medio finitus vixit in aevo, Longior huic facta est, quam data vita fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVII3)
postremo ei qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 109:9)
teneriore mihi animo videbare sicut omnes fere, qui vitam ingenuam in beata civitate et in libera re p. viximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 21 5:5)
147. Ut loqui de germana progressione possimus, necessarium est explorare an melior condicio integralis efficiatur in qualitate vitae humanae, et hoc analysim implicat loci in quo personae vivunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 193:1)
"Fabricii vitam vellem, mortes Deciorum, vel sic vincentem vel sic victos:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 35)
sed quoniam per- petua quadam felicitate usus ille excessit e vita suo magis quam suorum civium tempore et tum occidit cum lugere facilius rem publicam posset, si viveret, quam iuvare, vixit- que tam diu quam licuit in civitate bene beateque vivere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION