라틴어 문장 검색

nunc hic nunc illic superant vitalia rerum et superantur item.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:16)
at contra aliena videmus reicere in terras naturam, multaque caecis corporibus fugiunt e corpore percita plagis, quae neque conecti quoquam potuere neque intus vitalis motus consentire atque imitari.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:21)
ni mirum lapides et ligna et terra quod una mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:2)
linquitur ut totis animantibus adsimulentur, vitali ut possint consentire undique sensu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:12)
Principio nequeunt ullius corporis esse sensus ante ipsam genitam naturam animantis, ni mirum quia materies disiecta tenetur aere fluminibus terris terraque creatis, nec congressa modo vitalis convenientes contulit inter se motus, quibus omnituentes accensi sensus animantem quamque tuentur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:2)
fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu reliqui motus vitalis vincere saepe, vincere et ingentis plagae sedare tumultus inque suos quicquid rursus revocare meatus et quasi iam leti dominantem in corpore motum discutere ac paene amissos accendere sensus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:6)
ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:3)
sensum animi certa non esse in parte locatum, verum habitum quendam vitalem corporis esse, harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:2)
est igitur calor ac ventus vitalis in ipso corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:12)
mors omnia praestat, vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:13)
ex ineunte aevo sic corporis atque animai mutua vitalis discunt contagia motus, maternis etiam membris alvoque reposta, discidium [ut] nequeat fieri sine peste maloque;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:20)
truncus adempta anima circum membrisque remota vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:6)
Denique saepe hominem paulatim cernimus ire et membratim vitalem deperdere sensum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:12)
nec sine corpore enim vitalis edere motus sola potest animi per se natura nec autem cassum anima corpus durare et sensibus uti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:3)
quare etiam atque etiam resoluto corporis omni tegmine et eiectis extra vitalibus auris dissolui sensus animi fateare necessest atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION