라틴어 문장 검색

quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro vallo locatam atque ad ipsas prope portas evecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 546:1)
Magna vis hominum ibi occisa, et nisi Hispani vixdum conserto proelio tam effuse fugissent, perpauci ex tota superfuissent acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 377:1)
in Sicilia Romanis omnia mutaverat mors Hieronis regnumque ad Hieronymum nepotem eius translatum, puerum vixdum libertatem, nedum dominationem modice laturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 46:1)
quid enim sua sponte Hieronymum, puerum ac vixdum pubescentem facere potuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 320:1)
consules agrum Campanum ingressi cum passim popularentur, eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu territi et trepidi ad signa milites palatos passim revocarunt, et vixdum instructa acie fusi supra mille et quingentos milites amiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 270:1)
Numidae cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantis suos viderunt, fugae tantum parumper comites facti, postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes viderunt, ipsi metu obsidionis passim in civitatis proxumas dilapsi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 613:3)
vixdum requiesse auris a strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses arserint prope moenia Romana.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 316:1)
Romani duce ipso praecipiente parumper cessere, ut propiores subsidiis in certamine ipso summittendis essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 627:2)
vixdum satis patebat iter, cum perfugae certatim ruunt per portam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 430:1)
sed ea omnia vixdum indutiarum tempore circumacto Aetoli turbavere, postquam et Attalum Aeginam venisse et Romanam classem stare ad Naupactum audivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 459:1)
cum ita instructos educeret e castris, vixdum in egressos vallo eos Romani pila coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 16:1)
ei promptissimum quemque et proxime vallum atque in ipsos munitores primum invectum vixdum proelio inito fuderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 196:1)
vixdum satis certa luce equitatum omnem cum levi armatura in stationes Punicas immisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 208:1)
Ibi quoque trepidatum parumper circa signa est, cum caeci furore in volnera ac ferrum vecordi audacia ruerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 341:1)
ac primo conspectu tam foedae rei mirabundi parumper obstupuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 346:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION