라틴어 문장 검색

hic homo et substantia est et corpus, et animatum et sensibile, quod est alias rationale, et mortale quod est homo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:18)
Et fortassis albus et crispus, et aliis accidentibus subjectus quae recipit, et cum ipso idem sit numero, vel essentialiter substantia, quod corpus vel animatum, etc. Nihilominus tamen haec ab invicem proprietatibus suis diversa sunt, secundum quas scilicet ipsa diversis terminanda sint diffinitionibus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:19)
aliud quippe substantiae est proprium, et aliud corporis;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:20)
alius caeterorum et alius substantiae status dicitur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:21)
Ad hunc igitur modum cum in singulis rebus, una permanente substantia, possint innumerabilia assignari, secundum proprietates suas ab invicem diversa, quid mirum si una permanente divina essentia, diversae quae in illo sint proprietates, secundum quas distingui tres personae queant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:1)
Cum autem per illum sigillari ceram contingit, jam in una aeris substantia tria sunt proprietate diversa, aes videlicet ipsum, sigillabile, et sigillans.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:10)
Sicut enim ex aere sigillum est aereum, et ex ipso quodammodo generatur, ita ex ipsa Dei Patris substantia Filius habet esse, et secundum hoc ex ipso dicitur genitus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:15)
et sicut aereum sigillum de ipsa aeris substantia vel essentia dicitur esse, cum esse videlicet aereum sigillum sit esse aes quoddam, et esse hominem, id est animal rationale ...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:11)
Sed quia nec secundum philosophos, id est ipsa solis substantia, quod est ejus splendor aut calor, sicut eadem est essentia Patris et Filii;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:2)
Cujus quidem, ni fallor, similitudinis fundamentum Anselmus Cantuariensis a beato sumpsit Augustino scribente ad Laurentium papam de hoc ipso, et fontem et ejus rivum, quorum est eadem substantia, ac divinae generationis exemplum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:8)
Ubi eadem substantia generantis et geniti inducitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:9)
Sed haec quoque similitudo ad identitatem substantiae trium personarum in hoc minus sufficere videtur, quod eadem aqua non est simul fontis, et rivi, et stagni, sed per temporis, ut dictum est, successionem, sicut est eadem simul essentia Patris et Filii et Spiritus sancti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:10)
Cum itaque tam Filius quam Spiritus sanctus ex Patre sit, hic quidem genitus, ille procedens, differt in eo generatio ipsa a processione, quod is qui generatur, ex ipsa Patris substantia est, cum ipsa, ut dictum est, sapientia, hoc est ipsum esse habeat, ut sit quaedam potentia;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:12)
ipse vero charitatis affectus magis ad benignitatem animi quam ad potentiam attineat, unde bene Filius ex Patre gigni dicitur, hoc est ex ipsa Patris substantia proprie dicitur esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:13)
Credimus et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est ex substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION