라틴어 문장 검색

alii hunc ferula ignem de caelo subripuisse ferunt et ideo a Iove religatum ad Caucasum et volucri obiectum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4219)
unde etiam triumphantes, qui habent omnia Iovis insignia, sceptrum, palma- tam - unde ait Iuvenalis "in tunica Iovis" - , faciem quoque de rubrica inlinunt instar coloris aetherii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 274)
quod autem videmus e caelo stellas quasi labi, ἀπόῤῥοιαι sunt ignis aetherii, quae fiunt cum vehementior ventus altiora conscenderit et trahere exinde ali- quas particulas coeperit, quae simulant casum stellarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3663)
tum liceat pelagi volucres tardaeque paludis cernere inexpletas studio certare lavandi et velut insolitum pennis infundere rorem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3755)
iam varias pelagi volucres et quae asia circum dulcibus i. s. r. p. c. haec est vera lectio, et sensus talis est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3831)
iam varias pelagi volucres et eas, quae circum Asia prata rimantur in dulcibus stagnis Caystri, videas certatim largos umeris infundere rores et cetera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3832)
inportunaeque volucres in alienum tempus ruentes, ut striges aut bubones, nocte gaudentes, per diem possent videri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4701)
fumosque volucres quasi fumos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2173)
licet possimus accipere, commixtus terrae magno suo corpore, id est aetherio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3272)
et venerem certis r. a. d. statutis, legitimis, a natura arcana quadam ratione dispositis, ut tractat Lucretius, qui dicit rationem hanc ex aetherio calore descendere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3291)
cum vero de nympha dicimus 'Opis', longa est 'O', ut "Opis ad aetherium pinnis aufertur Olympum". 'pernix' autem ad equum refertur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 935)
haustus aetherios divinos spiritus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2201)
quod si hoc apparet in bestiis, volucribus nantibus agrestibus, cicuribus feris, primum ut se ipsae diligant - id enim pariter cum omni animante nascitur - deinde, ut requirant atque appetant ad quas se applicent eiusdem generis animantis - idque faciant desiderio et cum quadam similitudine amoris humani - quanto id magis in homine fit natura, qui et se ipse diligit et alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat, ut efficiat paene unum ex duobus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 102:1)
avertunt pestem ab Aegypto, cum volucris anguis ex vastitate Libyae vento Africo invectas interficiunt atque consumunt, ex quo fit ut illae nec morsu vivae noceant nec odore mortuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 101:5)
nam locus quidem his etiam naturis, quae sine animis sunt, suus est cuique proprius, ut terra infimum teneat, hanc inundet aqua, superior , aetheriis ignibus altissima ora reddatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 103:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION