라틴어 문장 검색

Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco circumdat loricam umeris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 4:4)
non ullus aratro dignus honos, squalent abductis arva colonis et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:18)
Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:1)
Alter erit maculis auro squalentibus ardens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 5:3)
neque ergo arma squalere situ ac rubigine velim, sed fulgorem inesse qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul visusque praestringitur, non qualis auri argentique, imbellis et potius habenti periculosus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 31:1)
Cum divus Claudius et divum Augustum sanguine contingat nec minus divam Augustam aviam suam, quam ipse deam esse iussit, longeque omnes mortales sapientia antecellat, sitque e re publica esse aliquem qui cum Romulo possit 'ferventia rapa vorare,' censeo uti divus Claudius ex hac die deus sit, ita uti ante eum qui optimo iure factus sit, eamque rem ad metamorphosis Ovidi adiciendam.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:17)
ista vitia nullum non saeculum de- vorabunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 31:2)
tum vastis ager squalebit arvis, subdita tectis face altus sepultas obruet gentes cinis.
(세네카, Hercules Furens 5:20)
sterilis profundi vastitas squalet soli et foeda tellus torpet aeterno situ.
(세네카, Hercules Furens 10:24)
praestitit noctem locus, tum effossa tellus, et super rapti rogis iaciuntur ignes, ipse funesto integit vates amictu corpus et frondem quatit, lugubris imos palla perfundit pedes, squalente cultu maestus ingreditur senex, mortifera canam taxus adstringit comam.
(세네카, 오이디푸스 7:24)
] non habet latam data plaga frontem, sed vorat tectas penitus medullas, nulla pax isti puero:
(세네카, 파이드라 4:16)
ater favilla squalet Iliaca dies.
(세네카, Troades 22:1)
quamquam illa vorare Martigenas et picta timet;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 10)
coeperat ad rupis medium quae maxima turba est interno squalere gelu, quod colle supino artatis conclusa viis reptare rigenti non poterat revoluta solo:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 214)
"squalent vestes ac sordida macro lintea pinguescunt tergo, nec tangere possunt altatae suram pelles, ac poplite nudo peronem pauper nodus suspendit equinum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 194)

SEARCH

MENU NAVIGATION