라틴어 문장 검색

Hiis dictis, modico risu Fortuna seueros Exhilarans uultus, hec nate uerba rependit:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:3)
Sed quamuis habitus mutacio, uultus Degener, inconstans gestus terrere uidentem Posset et a recto stupidam diuertere mentem, Non tamen illa metu nutat, sed uisa parumper Miratur nec mentis abest constancia firme.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:22)
Non minor ad pugnam sed maior surgit in iram Pauperies, non ense tonans, non fulgure teli Bella minans, nulla lorice ueste refulgens, Nec clipeo munita latus, nec casside uultus, Sed nodis uariis callosa, nec arte polita;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:1)
Sed uultus ueteres retinens primamque figuram, Claua uicem gerit armorum, sed quod minus arma Dant, supplent animi, dat mens quod perdit in armis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:2)
Quamvis Tyndaridi vultus formetur, Adonis Narcissique decor victus adoret eam:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:22)
Quoddam vero lilioli tramitis spatium, sub obliquitate decussata, crinis dividebat litigium, nec illa unquam obliquitas vultui erat detrimento, sed praeerat decori.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:4)
Crinale vero aureum in legitimi ordinis choream crinis aurum concilians, vultum mirabatur invenisse conformem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:5)
candore namque grato amicam sentiebat temperiem, purpura vultus sindoni maritata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:16)
In corpore etenim latebat vultus gratior, cujus facies ostentabat praeludium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:23)
Lapis tertius, vultum lucis induens crystallinae, hiemis prophetabat adventum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:47)
Tertius, vultus alternando vicarios, nunc serenitatis benevolentiam spondebat, nunc obscuritatis nubes inducebat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:58)
in quo resultans facies scorpionis, vultu risum, fletum caudae minabatur aculeo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:59)
qui minaci suae figurationis vultui terribilis, caeteris minabatur perniciem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:71)
Vultu florigero flos aquileius Florum praenituit lucifer omnium, Vernalisque loquens temporis oti Stellabat violae flosculus arbuta, Picturae facies plena favoribus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:4)
homo vero virginis capiti supereminens, cujus vultus non terrenitatis, sed potius deitatis redolebat arcanum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION