라틴어 문장 검색

ubi illi conscientia quid abesset virium detractavere pugnam, crevit extemplo Romanis animus, et pro victis habebant paventes intra vallum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 664:1)
nec ulla species cladesque belli abest velut contacta civitate rabie duorum iuvenum funestas nuptias ex occasu patriae petentium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 104:1)
unum afuit bellum externum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 134:1)
quidam Ostiam relegati, quod cur per eos dies a Fidenis afuissent parum constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 323:2)
tantum afuit ut ex incommodo alieno sua occasio peteretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 638:3)
aequo igitur animo patiatur se ab domo ac re familiari, cui gravis impensa non est, paulo diutius abesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 38:2)
res repetentes legatos nostros haud procul afuit quin violarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 46:3)
adeone effeminata corpora militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut hiemem unam durare in castris, abesse ab domo non possint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 62:1)
aegre ibi miles retentus a fuga est cum pervasisset castra rumor ducibus exercituque caeso victorem Capenatem ac Faliscum Etruriaeque omnem iuventutem haud procul inde abesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 211:1)
et quidem - fatebor vobis, etsi minus iniuriae vestrae meminisse iuvat - cum abessem, quotienscumque patria in mentem veniret, haec omnia occurrebant, colles campique et Tiberis et adsueta oculis regio et hoc caelum sub quo natus educatusque essem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 573:2)
cui ego rei tantum abest ut impedimento sim ut contra te, M. Manli, adhorter, liberes fenore plebem Romanam et istos incubantes publicis thesauris ex praeda clandestina evolvas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 158:2)
in qua trepidatione tantum afuit ut civilia certamina terror externus cohiberet, ut contra eo violentior potestas tribunicia impediendo dilectu esset, condiciones impositae patribus, ne quis, quoad bellatum esset, tributum daret aut ius de pecunia credita diceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 324:1)
parvo intervallo ad respirandum debitoribus dato postquam quietae res ab hostibus erant, celebrari de integro iuris dictio, et tantum abesse spes veteris levandi fenoris, ut tributo novum fenus contraheretur in murum a locatum saxo quadrato faciundum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 329:1)
fusi hostes Satricum, quod duo milia inde aberat, non castra peterent, ab equite maxime caesi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 337:1)
Velitris in exercitu plebis magnam partem abesse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 380:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION