라틴어 문장 검색

Adeo ut Poyningus erga erraticos Hibernos erraticam quandam expeditionem suscipere compulsus fuerit, in qua propter montes et saltus parum profecit, quod (sive ex melancholia quadam suspiciosa quod res ei male successerunt, sive ut conatus suos ab infamia vindicaret) imputari prorsus voluit favori quo comes Kildariae secreto rebelles prosequebatur, levissima quaque suspicione locum habente in eum propter Kildariae comitem illum qui Lamberto Simnello adhaeserat et in praelio Stokensi occubuerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 22:6)
Studebat quoque in iudiciis etiam propter nobilium et ignobilium suorum utilitatem, qui saepissime in contionibus comitum et praepositorum pertinacissime inter se dissentiebant, ita ut pene nullus eorum, quicquid a comitibus et praepositis iudicatum fuisset, verum esse concederet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:1)
Alii vero in latere urbis supra montem Sion, una machina comitis Reymundi milites contorquebant lapides et jacula, laedentes muros et per moenia assistentes, huicque machinae comitis frustra nocere quaerentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 24:6)
Horum portioni primae Charietto, per utramque Germaniam comes, occursurus cum milite egreditur ad bella ineunda promptissimo, adscito in societatem laboris Severiano itidem comite, invalido et longaevo, qui apud Cabillona Divitensibus praesidebat et Tungricanis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 2:1)
Nihilominus ut Cursono fides confirmaretur (qui, ut verisimile est, nondum omnes artes suas deprompserat, neque quae ab eo agenda erant perfecerat), publicata est apud crucem D. Pauli tempore executionum praedictarum bulla papalis excommunicationis et anathematis in comitem Suffolciae et Thomam Cursonum, et alios quosdam nominatim, ac generaliter in omnes fautores eiusdem comitis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:14)
magnaque et comitum aemulatio, quibus primus apud principem suum locus, et principum, cui plurimi et acerrimi comites.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 3:2)
Qua de causa, ob Domini gratiam, et vestram liberationem et sanctorum emundationem, Domino comite, vita sospite rediens imprimis dominum apostolicum requiram, deinde omnes primates Christianorum reges, duces, comites, et principatum regni tenentes, servitutis vestrae miseriam, et angustiarum tolerantiam cunctis insinuans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 8:8)
Bonefacius comes, cui tutela Corsicae insulae tunc erat commissa, adsumpto secum fratre Berehario necnon et aliis quibusdam comitibus de Tuscia Corsicam atque Sardiniam parva classe circumvectus, cum nullum in mari piratam invenisset, in Africam traiecit et inter Uticam atque Kartaginem egressus, innumeram incolarum multitudinem subito congregatam offendit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 332:1)
Castus quoque de Berdeiz civitate, Gebardus de Roselon civitate, Giselbertus de Treva, unus de principibus Burgundiae, Oliverus de castro Jussi, miles audax et pugnax, Achar de Motinerla, candidus capite, Reimboldus, comes de Oringis civitate, quo non alter valentior, Lodowicus de Monzons, mirabilis in opere militari, filius comitis Dirici de Monthiliart, Dudo de Cons, rufus capite, bello doctissimus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 46:6)
Quibus auditis verbis, perterriti veluti pro maxima vindicta correcti, comites et praepositi ad aequitatis discendae studium totis viribus se vertere nitebantur, ita ut mirum in modum illiterati ab infantia comites pene omnes, praepositi ac ministri literatoriae arti studerent, malentes insuetam disciplinam quam laboriose discere, quam potestatum ministeria dimittere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:10)
Iaspar comes Pembrochiae, regis avunculus, promotus est in ducem Bedfordia, Thomas baro Stanleius, regius socer, factus est comes Derbiae, Edwardus autem Courtneius, Devoniae, quamvis rex etiam tunc apud se statuisset tempore comitiorum in plures nobilitatis gradum conferre, ita rem distribuens ut civiliter admodum et decore huiusmodi magnificentiis partim festum coronationis suae, partim conventum comitiorum, ornaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 15:5)
Evenit ut comes Suffolciae, filius Elizabethae (sororis natu maioris Edwardi Quarti ex Ioanne duce Suffolciae secundo eius marito) et frater Ioannis comitis Lincolniae, qui apud praelium de Stoke occubuerat, vir iracundus et cholericus, hominem in irae fervore occideret, cuius criminis rex ei gratiam fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:2)
Literis et nunciis a Cursono acceptis rex motus comprehendi iussit Guiliemum Courtneium comitem Devoniae, arctissima affinitate cum rege coniunctum (quippe qui in matrimonium duxerat dominum Catharinam Edwardi Quarti filiam), Guilielmum Polum comitis Soffolciae fratrem, Iacobum Tirrellum, et Ioannem Windhamum equites auratos, et nonnullos alios gradus inferioris homines, et in custodia habuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:8)
Adfuerunt in eodem voto et comitatu viri nobilissimi, episcopus Mediolanensis, Albertus comes illustris de Blandraz, Wido frater ipsius, miles egregius, Hugo de Montbeel, Otho, filius sororis praedicti Alberti, cognomine Altaspata, Wigbertus comes civitatis Parmae, caeterique comprimores Italiae, viri mirae nobilitatis et ductores exercitus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 2:2)
Accedit, quod post mortem comitis Lincolniae (ex familia Eboracensi viri principalis), qui in praelio Stokensi occisus fuerat, rex hoc pectoris sui arcanum quibusdam ex consiliariis suis aperuit, se mortem comitis aegre ferre, quod ab illo si vixisset intima periculi sui et coniurationis contra se factae rescire potuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION