라틴어 문장 검색

Etenim si defunctorum imagines domi positae dolorem nostrum levant, quanto magis hae quibus in celeberrimo loco non modo species et vultus illorum, sed honor etiam et gloria refertur!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 7:1)
Placuit censente Cornuto referri de eo proximo senatu;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 24:1)
quod non referrem, nisi ad illorum magis laudem quam ad meam pertineret, ac nisi sperare te vellem posse fratris tui filios probe discere.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 2:3)
nam me priorum nova admonuit, nec refert a qua potissimum incipiam.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 1:2)
Quibus omnibus ita demum similis adolescet, si imbutus honestis artibus fuerit, quas plurimum refert a quo potissimum accipiat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 2:1)
Referebat ipse potuisse se, cum procuraret in Hispania, vendere hos commentarios Larcio Licino quadringentis milibus nummum;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 17:3)
Referam unum aliquid ex iis quae dixi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 24:2)
Multa referebat aviae suae non minora hoc sed obscuriora;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 1:4)
quae plurimum refert unum in locum conferas an in diversa dispergas.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 3:2)
In hoc ego, ut referrem gratiam - nam vinci in amore turpissimum est -, templum pecunia mea exstruxi, cuius dedicationem, cum sit paratum, differre longius irreligiosum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 5:1)
Erat puer acris ingenii sed ambigui, qui tamen posset recta sectari, si patrem non referret.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 1:2)
Habesne quo tali epistulae parem gratiam referas?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 6:1)
Valerius Paulinus assensus Caepioni hoc amplius censuit, referendum de Theophane cum legationem renuntiasset.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 20:2)
Scribis mihi Sabinam, quae nos reliquit heredes, Modestum servum suum nusquam liberum esse iussisse, eidem tamen sic ascripsisse legatum:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 10 1:1)
Amisit enim filiam, quae non minus mores eius quam os vultumque referebat, totumque patrem mira similitudine exscripserat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION