라틴어 문장 검색

elegia vero, utique quae amat, et hendecasyllabi, qui sunt commata Sotadeorum (nam de Sotadeis ne praecipiendum quidem est) amoveantur, si fieri potest, si minus, certe ad firmius aetatis robur reserventur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 308:3)
sanctitas certe et, ut sic dicam, virilitas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione defluximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 311:2)
nam receptas aut certe claris auctoribus memoratas exposuisse satis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 320:2)
quibus certe palam confirmat auctor eminentissimus, musicen cum divinarum etiam rerum cognitione esse coniunctam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 341:3)
ac si quis tam caecus animi est, ut de allis dubitet, illos certe, qui carmina ad lyram composuerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 360:3)
nam et syllogismo, si res poscet, utetur et certe enthymemate, qui rhetoricus est syllogismus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 369:1)
nam neque haec esse in parte pronuntiationis negaverit quisquam, neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet, et certe, quod facere oporteat, non indignandum est discere, cum praesertim haec chironomia, quae est, ut nomine ipso declaratur, lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte civilium posita virtutum et a Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione compositis non omissa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 398:1)
quid autem est ex iis, de quibus supra dixi, quod non cum in alia, quae sunt propria rhetorum, tum certe in illud iudiciale causae genus incidat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 11:1)
sed certe sint grandia et tumida, non stulta etiam et acrioribus oculis intuenti ridicula:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 154:2)
nos, quando et praecipiendi munus iam pridem deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem putabamus desinere dum desideraremur, inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum, quae futura usui bonae mentis iuvenibus arbitramur, nobis certe sunt voluptati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 184:2)
nam certe et philosophos et musicos et geometras dicam, nec vim adferam nominibus his indecora in Latinum sermonem mutatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 207:2)
illud de omnibus, qui circa civiles demum quaestiones oratorem iudicant versari, dictum sit, excludi ab his plurima oratoris officia, illam certe laudativam totam, quae est rhetorices pars tertia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 229:2)
quae certe sunt oratoris opera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 239:1)
si vero est bene dicendi scientia, quem nos finem sequimur, ut sit orator in primis vir bonus, utilem certe esse eam confitendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 259:2)
nam sive, ut Cleanthes voluit, ars est potestas via, id est ordine, efficiens, esse certe viam atque ordinem in bene dicendo nemo dubitaverit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 309:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION