라틴어 문장 검색

aliquando simulanda, si segnes audientium animi concitandi sunt, sicut tarde consurgentis ad cursum equos stimulis facibusque subditis excitamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 75:2)
Naturam quidem mutare difficile est, nec licet semel mixta nascentium elementa convertere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 103:3)
Parum agilis est puer aut tepidior aqua poturo aut turbatus torus aut mensa neglegentius posita - ad ista concitari insania est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 132:2)
Duo sunt, ut dixi, quae iracundiam concitent:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 166:1)
Mures formicaeque, si manum admoveris, ora convertunt;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 186:4)
viri feminae, senes pueri, principes vulgusque consensere, et tota multitudo paucissimis verbis concitata ipsum concitatorem antecessit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 10:2)
consumit enim quidquid in nobis mite placidum- que est et aeria concitat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 58:2)
Videamus quid sit, quod nos maxime concitet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 65:2)
Nunc autem primum impetum sequimur, deinde, quamvis vana nos concitaverint, perseveramus, ne videamur coepisse sine causa, et, quod iniquissimum est, pertinaciores nos facit iniquitas irae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 176:5)
Haec res sua in reges arma convertit fidissimosque eo compulit, ut de morte eorum cogitarent, pro quibus et ante quos mori votum habuerant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 182:2)
Crede mihi, levia sunt propter quae non leviter excandescimus, qualia quae pueros in rixam et iurgium concitant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 197:2)
Iter angustum rixas transeuntium concitat, diffusa et late patens via ne populos quidem collidit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 199:2)
Non sunt ista, quae possint deorum in se vultum convertere, puerilia et humanae oblecta- menta levitatis.
(세네카, De Providentia, book 1 16:2)
Non video, inquam, quid habeat in terris Iuppiter pulchrius, si eo convertere animum velit, quam ut spectet Catonem iam partibus non semel fractis stantem nihilo minus inter ruinas publicas rectum.
(세네카, De Providentia, book 1 17:2)
Ubi aliquid animum insolitum arietari percussit, ubi aliquid occurrit aut indignum, ut in omni vita humana multa sunt, aut parum ex facili fluens, aut multum temporis res non magno aestimandae poposcerunt, ad otium convertor et, quemadmodum pecoribus fatigatis quoque, velocior domum gradus est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION