라틴어 문장 검색

ac iam prope una acies facta erat victi atque integri exercitus inferebantque signa in hostem, cum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale ab se Minucium, se ab Fabio victum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 358:2)
Romam ne has quidem reliquias superesse civium sociorumque, sed occidione occisum cum duobus consulibus exercitum deletasque omnes copias allatum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 651:1)
neque enim dubitabant deletis exercitibus hostem ad oppugnandam Romam, quod unum opus belli restaret, venturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 658:1)
haec Virrio loquenti adsensi omnes ita renuntiant legationem uti deletum omnibus videretur nomen Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 66:1)
satis terroris tumultusque in aciem mediam intulerant, cum duabus circa portis P. Valerius Flaccus et C. Aurelius legati in cornua hostium erupere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 208:1)
spolia corporis caputque praecisum ducis Boii ovantes templo quod sanctissimum est apud eos intulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 312:2)
primo igitur concursu, cum vix pila coniecta essent, rettulit pedem media acies, inferentibusque se magno impetu Romanis vertit terga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 373:1)
cui tamen adeo non succubuerunt ut extemplo agitaretur quem ad modum ultro inferendo bello averterent ab Italia hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 521:1)
ea demum vox ita animos accendit ut renovato clamore, velut alii repente facti, tanta vi se in hostem intulerint ut sustineri ultra non possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 191:1)
vos, Ceres mater ac Proserpina, precor, ceteri superi infernique di, qui hanc urbem, hos sacratos lacus lucosque colitis, ut ita nobis volentes propitii adsitis, si vitandae, non inferendae fraudis causa hoc consilii capimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 489:1)
et Turdetanos, qui contraxerant eis cum Carthaginiensibus bellum,in potestatem redactos sub corona vendiderunt urbemque eorum delerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 546:1)
convenerat autem ut Philemenus portula adsueta venationem inferens armatos induceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 128:1)
inferentes aprum duos secutus ipse cum expedito venatore vigilem, incautius miraculo magnitudinis in eos qui ferebant versum venabulo traicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 133:1)
inde deletis hostium castris Beneventum reditum, praedamque ibi ambo consules - nam et Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 212:1)
atheniensium classes demersae et duo ingentes exercitus cum duobus clarissimis ducibus deleti occurrebant et tot bella cum Carthaginiensibus tanto cum discrimine gesta, tot tam opulenti tyranni regesque, praeter ceteros Hiero cum recentissimae memoriae rex, tum ante omnia quae virtus ei fortunaque sua dederat beneficiis in populum Romanum insignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 369:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION