라틴어 문장 검색

quibus tuo monitu non minus in unum consilium quam in unum oppidum revertentibus muri tibi debent plebem reductam, plebs reducta concordiam, quocirca satis te toti suum, satis se toti tuos aestimant;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 2:2)
Conditur vero scientia saporevirtutum et ad sapientiam reducitur, ut per eam reducatur actus hominum adsaporem rationis et salsedinem justitiæ et juris præceptorum dulcedinemduobus modis, videlicet locutione septemplici et etiam virtutis exercitiotriplici.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 7:2)
"Omne" inquit "quod reducitur de potentia in actum, reducitur per tale existens actu";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:8)
et qua die scriptae condiciones pacis editae Nabidi forent, ea dies ut indutiarum principium esset, et ut ex ea die intra decimum diem ab Argis ceterisque oppidis quae in Argivorum agro essent praesidia omnia deducerentur vacuaque et libera traderentur Romanis, et ne quod inde mancipium regium publicumve aut privatum educeretur, si qua ante educta forent dominis recte restituerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 422:1)
inque sinus scindit sese unda reductos dividit se unda in sinus reductos, id est replicabiles.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1611)
nam vel instituere vel reducere eiusmodi exemplum non nisi severi, institutum reductumve exercere etiam lenissimi possunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 29 3:4)
itaque, cum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent, secunda Hortensi, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcaci, ut Pompeius reduceret, postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 2 1:6)
Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant his uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit; reductos in hostium numero habuit;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 28장1)
Et cum Papa non sit reducendus ad alium, relinquitur quod Imperator cum omnibus aliis sit reducendus ad ipsum, tanquam ad mensuram et regulam:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:8)
ille reducta id est longa, ut interea videt Aeneas in valle reducta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5521)
'eduxerat' autem in altum fabricando sustulerat, ut alibi Cyclopum educta caminis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6743)
<10> Ad sequentem rationem dicendum est quod non oportet quod omne quod movetur post quietem reducatur ad motum aeternum, sed oportet quod omne quod movetur post quietem reducatur ad motum primum sicut ad aliquam suam causam qui non est post quietem;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 81:1)
In quantum vero sunt relativa quedam, ut patet, reducenda sunt vel ad invicem, si alterum subalternatur alteri vel in spetie comunicant per naturam relationis, vel ad aliquod tertium, ad quod reducantur tanquam ad comunem unitatem. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:23)
Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem exercitum in castra reduxit. Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra minora oppugnaret, misit. Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est. Solis occasu suas copias Ariovistus multis et inlatis et acceptis vulneribus in castra reduxit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 50장2)
Vade et dic filiis Israel, ego Dominus, et educam vos de potentia Aegyptiorum, et eruam vos de servitute eorum, et liberabo vos in brachio excelso, et judicio magno, et sumam vos mihi in plebem, et ero vester Deus, et scietis quoniam ego sum Dominus Deus vester qui educam vos de potentia Aegyptiorum, et inducam vos in terram in quam extendi manum meam (Exod.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION