라틴어 문장 검색

an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui respersum iuvenem fraterna caede secuta?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:9)
huc una ex multis capsula me sequitur.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68a12)
inde per inflatos calamos interna recludit gaudia sic ut dulce melos armenta sequantur, placatique ruant campis de monte leones, et refluant unde, frondes et Menala nutent".
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:14)
2. Igitur michi a limine suspirate postea curie separato, in qua, velut sepe sub admiratione vidistis, fas fuit sequi libertatis officia, cum primum pedes iuxta Sarni fluenta securus et incautus defigerem, subito heu!
(단테 알리기에리, Epistolae 21:1)
et quorum sequentem gregem per saltus peregrinationis huius illustrare intererat, ipsum una vobiscum ad precipitium traduxistis. 6.
(단테 알리기에리, Epistolae 76:2)
Cum ergo virtus sequatur essentiam cuius est virtus, si essentia intellectiva, est tota et unius que causat.
(단테 알리기에리, Epistolae 114:6)
quia, cum illud quod est ultimum tale sit constitutivum spetiei, sequeretur quod una essentia pluribus spetiebus esset specificata:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:14)
Ex quo sequitur Monarchiam necessariam mundo ut bene sit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 7:9)
Ex quo sequitur quod Monarcha sincerissimum inter mortales iustitie possit esse subiectum. 13.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:42)
ex quo sequitur quod ad bene esse mundi Monarchiam necesse est esse.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:32)
quia, cum omne quod est appetat suum esse, ac in agendo agentis esse quodammodo amplietur, sequitur de necessitate delectatio, quia delectatio rei desiderate semper annexa est. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:5)
Ex quo sequitur quod ad optimam mundi dispositionem Monarchia sit necessaria.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:28)
si ergo illud idem quod fit per A et B potest fieri per A tantum, frustra ibi assummitur B, quia ex ipsius assumptione nichil sequitur, cum prius illud idem fiebat per A solum. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:5)
Et cum omnis talis assumptio sit otiosa sive superflua, et omne superfluum Deo et nature displiceat, et omne quod Deo et nature displicet sit malum, ut manifestum est de se, sequitur non solum melius esse fieri per unum, si fieri potest, quam fieri per plura, sed quod fieri per unum est bonum, per plura simpliciter malum. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:6)
Unde sequitur humanum genus optime se habere cum ab uno regitur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION