라틴어 문장 검색

Deum esse amorem turpis et vitio favens finxit libido, quoque liberior foret titulum furori numinis falsi addidit.
(세네카, 파이드라 3:1)
orbis iacebit squalido turpis situ, vacuum sine ullis piscibus stabit mare, alesque caelo derit et silvis fera solis et aer pervius ventis erit.
(세네카, 파이드라 6:27)
sed rure vacuo potitur et aperto aethere innocuus errat, callidas tantum feris struxisse fraudes novit et fessus gravi labore niveo corpus Iliso fovet:
(세네카, 파이드라 7:7)
instruitur omni fraude feminea dolus.
(세네카, 파이드라 11:43)
o vita fallax, abditos sensus geris animisque pulchram turpibus faciem induis:
(세네카, 파이드라 13:12)
vincit sanctos dira libido, fraus sublimi regnat in aula.
(세네카, 파이드라 14:4)
tradere turpi fasces populus gaudet, eosdem colit atque odit.
(세네카, 파이드라 14:5)
ades parumper verbaque exaudi mea - nil turpe loquimur:
(세네카, 파이드라 16:30)
Durate trepidae lugubri officio manus, fletusque largos sistite, arentes genae, dum membra nato genitor adnumerat suo corpusque fingit, hoc quid est forma carens et turpe, multo vulnere abruptum undique?
(세네카, 파이드라 17:37)
fraudis alienae dabo
(세네카, Phoenissae 600:2)
luctu parentes, Sceleris et fraudis suae
(세네카, Phoenissae 654:1)
Turpe est cuilibet uiro fugisse, Laconi etiam deliberasse.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 5:3)
Quam turpe esset fugere indicastis, Lacones, tamdiu non fugiendo.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 5:9)
minus turpe est a bello inermem reuerti quam armatum fugere.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 8:3)
CESTIVS primam partem sic transiit quasi nemo dubitaret an turpe esset fugere;
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION