라틴어 문장 검색

apud quos autem venandi et equitandi laus viget, qui hanc petessunt, nullum fugiunt dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 62:5)
quin etiam mihi quidem laudabiliora videntur omnia, quae sine venditatione et sine populo teste fiunt, non quo fugiendus sit - omnia enim bene facta in luce se conlocari volunt - , sed tamen nullum theatrum virtuti conscientia maius est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 64:3)
nam si omnia fugiendae turpitudinis adipiscendaeque honestatis causa faciemus, non modo stimulos doloris, sed etiam fulmina fortunae contemnamus licebit, praesertim cum paratum sit illud ex hesterna disputatione perfugium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 66:4)
taetra enim res est, misera, detestabilis, omni contentione, velis, ut ita dicam, remisque fugienda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:6)
natura enim omnes ea, quae bona videntur, secuntur fugiuntque contraria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 12:2)
quae omnes aegrotationes animi ex quodam metu nascuntur earum rerum quas fugiunt et oderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 25:3)
offensionum autem definitiones sunt eius modi, ut inhospitalitas sit opinio vehemens valde fugiendum esse hospitem, eaque inhaerens et penitus insita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:1)
Ipsam aegritudinem, quam nos ut taetram et inmanem beluam fugiendam diximus, non sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut homines castigationibus reprehensionibus ignominiis adfici se in delicto dolerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 45:1)
ex quo triplex ille animi fetus existet, unus in cognitione rerum positus et in explicatione naturae, alter in discriptione expetendarum fugiendarumque rerum ne vivendi, tertius in iudicando, quid cuique rei sit consequens quid repugnans, in quo inest omnis cum subtilitas disserendi, tum veritas iudicandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 68:6)
Totumque hoc de voluptate sic ille praecipit, ut voluptatem ipsam per se, quia voluptas sit, semper optandam expetendam putet, eademque ratione dolorem ob id ipsum, quia dolor sit, semper esse fugiendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 95:1)
itaque hac usurum compensatione sapientem, et voluptatem fugiat, si ea maiorem dolorem effectura sit, et dolorem suscipiat maiorem efficientem voluptatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 95:2)
Damaratus quidem, Tarquinii nostri regis pater, tyrannum Cypselum quod ferre non poterat, fugit Tarquinios Corintho et ibi suas fortunas constituit ac liberos procreavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 109:4)
Peripateticos) 381 28382 15 384 15387 27 - repugnat aegritudini 324 123 fortuna 260 17 261 24 274 2 314 27 342 25 354 7 357 8 380 5 413 21 414 18 415 8 416 8417 10 418 16 422 16 437 14 438 5 457 18 frugi, frugalitas v. σωφροσύνη fugere opp.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.89)
Ergo si motus fiunt ad eandem partem, quicquid additur motui corporis fugientis subducetur motui corporis insequentis sic, ut summa maneat eadem quae prius.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 22:4)
Particulae viribus quae sunt reciproce proportionales distantiis centrorum suorum se mutuo fugientes componunt Fluidum Elasticum, cujus densitas est compressioni proportionalis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION