라틴어 문장 검색

fama erat Gallos Transalpinos iuventutem armare, nec in quam regionem Italiae effusura se esset sciebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 215:1)
isdem auctoribus et senatus censuit et consules edixerunt ut per totam Italiam triduum supplicatio et feriae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 230:2)
non fallebat Demetrium ablegari se ne adesset consilio, cum in conspectu locorum consultarent, quae proxime itinera ad mare Hadriaticum atque Italiam ducerent, quaeque ratio belli esset futura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 251:1)
statuamque auratam, quae prima omnium in Italia statua aurata est, patris Glabrionis posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 397:2)
si ex eo quod aut inter se loquantur aut succlamationibus apud contionantem imperatorem significent, quid sentiant, coniectandum sit, palam vociferatos esse aut imperatorem in provincia retenturos aut cum eo in Italiam venturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 426:1)
et is ipse exercitus aegre explebatur propter pestilentiam quae tertium iam annum urbem Romanam atque Italiam vastabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 435:3)
Sempronii aedilis, qui graves non modo Italiae ac sociis Latini nominis, sed etiam provinciis externis fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 531:2)
Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi, neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant ut pacati sub imperio populi Romani essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 616:1)
eos senatus excedere Italia iussit et consulem Q. Fulvium quaerere et animadvertere in eos qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 617:1)
Apelles missus ad Chaeream quendam persequendum indicio Xychi audito in Italiam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 634:2)
duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniae temporibusque iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnae relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populandam Italiam possent mitti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 655:1)
per Scordiscos iter esse ad mare Hadriaticum Italiamque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 656:1)
itaque, quod in tumultu fieri solet, dilectus extra ordinem non in urbe tantum, sed tota Italia indicti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 48:1)
legato centum milium aeris munus missum et aedes liberae hospitio datae sumptusque decretus, donec in Italia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 64:2)
Bastarnarum gentem excitam sedibus suis, quorum auxiliis fetus in Italiam transiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 115:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION