라틴어 문장 검색

Nobilibus athletis, qui Olympia, Pythia, Isthmia, Nemea vicissent, Graecorum maiores ita magnos honores constituerunt, uti non modo in conventu stantes cum palma et corona ferant laudes, sed etiam, cum revertantur in suas civitates cum victoria, triumphantes quadrigis in moenia et in patrias invehantur e reque publica perpetua vita constitutis vectigalibus fruantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말1)
Nobili Graecorum et ampla civitate Ephesi lex vetusta dicitur a maioribus dura condicione sed iure esse non iniquo constituta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말1)
Interea rex Demetrius, qui propter animi pertinaciam Poliorcetes est appellatus, contra Rhodum bellum comparando Epimachum Atheniensem nobilem architectum secum adduxit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장13)
Ad hoc imprimis istam tibi trado doctrinam, quod mulierum alia est plebeia, alia nobilis, alia nobilior.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 7:1)
Item masculus alius est plebeius, alius est nobilis, alius nobilior, alius nobilissimus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 7:2)
Nobiliores enim viri nobiliores tenentur mores habere quam alii, et magis eorum fama modica rusticitate et a beneficiis abstinendo gravatur quam ignobilis viri [et pravae naturae progeniti] satis graviora committendo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 2:11)
Mater quoque eiusdem Osburh nominabatur, religiosa nimium femina, nobilis ingenio, nobilis et genere;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 2 5:2)
Magis itaque gaudeat puella nobilis genere, nobilior sanctitate, quod sit per divinum consortium praecipuam in caelis consecutum sublimitatem, quam si esset per humanum conubium prolem propagatura sublimem.
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem5)
Si nobilis aliquis mulieris alicuius nobilis deposcat amorem, his illam verbis conetur attrahere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 1:1)
sex milia aberat ab urbe nobili templum ipsa urbe nobilius Laciniae Iunonis, sanctum omnibus circa populis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 30:1)
Multa ergo nobilitate debet nobiles omnes et nobiliores plebeius excedere, ut a nobiliori femina mereatur amari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:7)
Nobilis enim mulier sive nobilior promptissima reperitur et audax hominis nobilioris facta vel sermones arguere, multumque laetatur si suis ipsum pulchre possit dictis illudere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 1:2)
GERMINE nobilis Eulalia mortis et indole nobilior Emeritam sacra virgo suam, cuius ab ubere progenita est, ossibus ornat, amore colit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.1)
mors non est gloriosa, sed fortiter mori gloriosum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 10:6)
Erat carnis origine nobilis, sed culmine mentis nobilior.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION