라틴어 문장 검색

conducta ibi Gallorum ac Ligurum quanta maxima posset iuventute coniungeret se Hannibali neu senescere bellum maximo impetu, maiore fortuna coeptum sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 527:1)
dein cum in pabulatores Romanos impetus repente ab equitibus Hispanis factus esset, summisso ab statione Romana equitatu equestre proelium fuit haud sane memorando in partem ullam eventu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 31:2)
Romani imperatores ut turbatos hostium ordines et trepidationem pavoremque et fluctuantia viderunt signa, hortantur, orant milites ut perculsos invadant neu restitui aciem patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 40:2)
non sustinuissent tam infestum impetum barbari, ni regulus ipse Indibilis cum equitibus ad pedes degressis ante prima signa peditum se obiecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 41:1)
plures caesi, quia equos conscendendi equitibus spatium non fuerat, et quia perculsis acriter institerunt Romani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 43:1)
is segniter rem agi ab Scipione questus, quod non iam exercitum in Africam traiecisset, perculsis Carthaginiensibus, Syphace impedito finitumis bellis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 70:1)
qui parati intentique et ipsi scalas ad id ipsum factas cum demisissent pluribusque simul locis scandentes accepissent, priusquam clamor oreretur, in vigiles Poenorum, ut in nullo tali metu sopitos, impetus est factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 93:1)
et cum violata iam virgis corpora tribunorum vidissent, tum vero in multo inpotentiorem subito rabiem accensi, sine respectu non maiestatis modo sed etiam humanitatis, in legatum impetum lictoribus prius indignum in modum mulcatis faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 129:1)
trepidum agmen cum in urbem refugisset, et urbem Masinissa primo impetu capit et ex regiis alios tradentes se recipit, alios vim parantes occidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 415:1)
non tamen effusa fuga Masinissa, sed cedendo sensim impetus eorum excipiebat, donec ad tumulos tegentes Romanum equitatum pertraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 475:1)
perculsus adverso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 505:3)
simul ne qua, cum ipse ad Syphacem Hasdrubalemque profectus esset, eruptio ex urbe et impetus in castra sua relicta cum levi praesidio fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 50:1)
primo impetu simul utraque cornua, et Numidae et Carthaginienses, pulsi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 93:2)
speculatoriae naves ac levia alia navigia, quae sub constratis pontium per intervalla excurrebant, primo ipsae tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 123:1)
tum vero Masaesulii non modo primum impetum, sed ne conspectum quidem signorum atque armorum tulerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 142:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION