라틴어 문장 검색

ibi ex fuga dissipati locum quem tumultuario opere communirent capiunt ne, si intra moenia se recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 305:1)
namque trepidi nuntii primo, fuga deinde ex agris legiones Volscorum ingressas fines popularique passim Romanum agrum attulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 322:4)
ab Satrico nocte quae proelio proxima fuit fugae simili agmine petunt Antium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 338:1)
patentibus portis cum improviso incidissent, primo clamore oppidum praeter arcem captum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 346:1)
et cum anceps hostis et a fronte et a tergo urgeret nec ad pugnam ulla vis nec ad fugam loci quicquam superesset, in medio caesi ad unum omnes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 351:3)
palati alii Apuliam maxime petentes cum fuga se longinqua, tum quod passim eos simul pavor errorque distulerant, ab hoste tutati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 461:1)
fuga Tibur sicut arcem belli Gallici petunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 105:2)
spectatores paucos fugae trepidationisque Gallorum extra portas egressos, postquam in se quoque fieri impetum viderint et sine discrimine obvios caedi, recepisse se intra urbem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 108:3)
ubi cum occurrisset eis M. Valerius magister equitum, qui profligato dextro cornu obequitabat hostium munimentis, ad montes silvasque vertunt fugam plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque excepti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 150:1)
fusique per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 246:2)
Volsci, ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens, certamine victi fuga effusa Satrici moenia petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 284:1)
qui omnia circa se, sabinos Etruriam Latinos Hernicos Aequos Volscos Auruncos, domita armis habeat qui Gallos tot proeliis caesos postremo in mare ac naves fuga compulerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 346:2)
aliquamdiu iam pugnatum erat, atrox caedes circa signa Samnitium, fuga ab parte erat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 368:1)
tum primum referri pedem atque inclinari rem in fugam apparuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 370:1)
et Romani fatebantur nunquam cum pertinaciore hoste conflictum, et Samnites, cum quaereretur quaenam prima causa obstinatos movisset in fugam, oculos sibi Romanorum ardere visos aiebant vesanosque voltus et furentia ora;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 371:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION