라틴어 문장 검색

In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die prima mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae ad Zorobabel filium Salathiel ducem Iudae et ad Iesua filium Iosedec sacerdotem magnum dicens:
(불가타 성경, 하까이서, 1장1)
Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ducis Iudae et spiritum Iesua filii Iosedec sacerdotis magni et spiritum reliquorum omnium de populo; et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui.
(불가타 성경, 하까이서, 1장14)
“ Loquere ad Zorobabel filium Salathiel ducem Iudae et ad Iesua filium Iosedec sacerdotem magnum et ad reliquos populi dicens:
(불가타 성경, 하까이서, 2장2)
“ Loquere ad Zorobabel ducem Iudae dicens: Ego movebo caelum pariter et terram
(불가타 성경, 하까이서, 2장21)
Et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius, et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Iuda, et Accaron quasi Iebusaeus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장7)
Et dicent duces Iudae in corde suo: "Robur habitantium Ierusalem est in Domino exercituum, Deo eorum".
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장5)
In die illa ponam duces Iudae sicut ollam ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장6)
Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? Et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam!, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 1장8)
constituit proelia multa et obtinuit munitiones et interfecit reges terrae;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장2)
et ubicumque inveniebatur apud aliquem liber testamenti, et si quis consentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장57)
et mulieres, quae circumciderant filios suos, interficiebant secundum iussum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장60)
Et post haec constituit Iudas duces populi, tribunos et centuriones et pentacontarchos et decuriones
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장55)
ut applicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito; et, qui erant ex arce, erant illis duces.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장2)
Et transivit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장6)
et parant venire et occupare munitionem, in quam confugimus, et Timotheus est dux exercitus eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION