라틴어 문장 검색

apud antiquissimos scriptores una haec pugna invenitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 422:4)
quantum interesse inter moderationem antiquorum et novam superbiam crudelitatemque!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 471:2)
huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione Cluviana ratus, quo die adgressus est moenia vi cepit atque omnes puberes interfecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 434:1)
quid ego antiqua repetam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 485:1)
eo anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne praebito commeatu peragrasset, foedus antiquum Samnitibus redditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 660:1)
- Quemadmodum ad quattuor augurum numerum nisi morte duorum id redigi collegium potuerit, non invenio, cum inter augures constet imparem numerum debere esse, ut tres antiquae tribus, Ramnes Titienses Luceres, suum quaeque augurem habeant aut, si pluribus sit opus, pari inter se numero sacerdotes multiplicent, sicut multiplicati sunt cum ad quattuor quinque adiecti novem numerum, ut terni in singulas essent, expleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 71:1)
Claudium mavoltis, illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 95:2)
bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile adversus rebellantes Aequos, cum praeter animos feroces nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 109:1)
eodem ferme ritu et haec ara quo illa antiquior culta est, ut nulla nisi spectatae pudicitiae matrona et quae uni viro nupta fuisset ius sacrificandi haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 316:1)
parum prospere adversus Pyrrhum pugnavit, elephantorum maxime inusitata facie territis militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha2)
nec erat difficile opus, quod caementa non calce durata erant sed interlita luto structurae antiquo genere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 111:1)
quas ob res, si antiquus animus plebei Romanae esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabi imperio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 308:1)
itaque plebei scitum, quo oneratus magis quam honoratus sum, primus antiquo abrogoque et, quod tibi mihique exercitibusque his tuis, servato ac conservatori, sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 369:1)
nec mihi pacis antiquae desiderium ulla alia res quam pax nova finiet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 148:2)
eadem aestate Marcellus ab Nola, quam praesidio obtinebat, crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni vastavit ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 564:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION