라틴어 문장 검색

Privatum autem oportet aequo et pari cum civibus iure vivere neque summissum et abiectum neque se efferentem, tum in re publica ea velle, quae tranquilla et honesta sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 159:3)
sin magna et copiosa, multa undique apportans multisque sine vanitate impertiens, non est admodum vituperanda, atque etiam, si satiata quaestu vel contenta potius, ut saepe ex alto in portum, ex ipso portu se in agros possessionesque contulit, videtur iure optimo posse laudari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 194:4)
ex quo leges moresque constituti, tum iuris aequa discriptio certaque vivendi disciplina;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 19:5)
Secutus est, qui in causa impia, victoria etiam foediore non singulorum civium bona publicaret, sed universas provincias regionesque uno calamitatis iure comprehenderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 36:6)
qui cum prohiberet iniuria tenuiores, aequitate constituenda summos cum infimis pari iure retinebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 54:3)
Ius enim semper est quaesitum aequabile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 55:1)
neque enim aliter esset ius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 55:2)
at eius filii nec vivi probabantur bonis et mortui numerum optinent iure caesorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 56:7)
P. Rutili adulescentiam ad opinionem et innocentiae et iuris scientiae P. Muci commendavit domus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 62:1)
quod contigit M. Bruto summo genere nato, illius filio, qui iuris civilis in primis peritus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 66:8)
Conveniet autem cum in dando munificum esse, tum in exigendo non acerbum in omnique re contrahenda, vendundo emendo, conducendo locando, vicinitatibus et confiniis, aequum, facilem, multa multis de suo iure cedentem, a litibus vero, quantum liceat et nescio an paulo plus etiam, quam liceat, abhorrentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:1)
Est enim non modo liberale paulum non numquam de suo iure decedere, sed interdum etiam fructuosum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:2)
Nam in iure cavere [, consilio iuvare,] atque hoc scientiae genere prodesse quam plurimis vehementer et ad opes augendas pertinet et ad gratiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 87:2)
Itaque cum multa praeclara maiorum, turn quod optime constituti iuris civilis summo semper in honore fuit cognitio atque interpretatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 87:3)
Cum autem omnes non possint, ne multi quidem, aut iuris periti esse aut diserti, licet tamen opera prodesse multis beneficia petentem, commendantem iudicibus, magistratibus, vigilantem pro re alterius, eos ipsos, qui aut consuluntur aut defendunt, rogantem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 89:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION