라틴어 문장 검색

Haec inter medios labores urbisque fremitum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 14:1)
rursus cum audis quid studiis laboris impenderit, nec scripsisse satis nec legisse?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 18:2)
Possum iam perscribere tibi quantum in publica provinciae Baeticae causa laboris exhauserim.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 1:1)
Et circa Classicum quidem brevis et expeditus labor.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 11:4)
Eodem senatus consulto industria fides constantia nostra plenissimo testimonio comprobata est, dignum solumque par pretium tanti laboris.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 22:1)
Mitto, qua patientia corporis hiemes iuxta et aestates ferat, ut nullis laboribus cedat, ut nihil in cibo in potu voluptatibus tribuat, ut oculos animumque contineat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 6:2)
Sunt quidem cuncta sub unius arbitrio, qui pro utilitate communi solus omnium curas laboresque suscepit;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 12:1)
Quod tantorum virorum scriptis contigisse non miror, cum orationem meam proxime doctissimi homines hoc studio, hoc assensu, hoc etiam labore per biduum audierint, quamvis intentionem eorum nulla hinc et inde collatio, nullum quasi certamen accenderet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 2:1)
Ad hoc verebar ne me corporis vires iterato labore desererent, quem difficilius est repetere quam iungere.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 10:3)
Etenim cum sic te, sic Bassum diligamus, ut et illum cuiuscumque et tuum quemcumque quaestorem in petendis honoribus omni ope labore gratia simus iuvaturi, perquam iucundum nobis erit, si in eundem iuvenem studium nostrum et amicitiae meae et consulatus tui ratio contulerit, si denique precibus meis tu potissimum adiutor accesseris, cuius et suffragio senatus libentissime indulgeat et testimonio plurimum credat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 13:1)
Nam tam diu dixi magno cum labore, maiore cum fructu.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 16 3:1)
coepi reputare quos in hoc iudicio, quos in illo socios laboris habuissem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 2:2)
*̓αλλα` ταῦτα τῶͺ ὑπε`ρ ἡμᾶσ μελήσει, cui multum cotidie vigiliarum, multum laboris adicit haec nostra iners et tamen effrenata petulantia.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 5:5)
Quod me recordantem miseratio subit, quantum vigiliarum quantum laboris exhauserit frustra.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 7:1)
Has, etiamsi mihi tenuis ex iis spes, destino retractare, ne tantus ille labor meus, nisi hoc quod reliquum est studii addidero, mecum pariter intercidat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION