라틴어 문장 검색

nihil Deciis, quod morte patriam servaverunt, si prius optaverant, ut devotioni fortissimae locum ultima rerum necessitas faceret.
(세네카, 행복론, Liber VI 184:2)
" Vitam," inquit, " tibi, Cinna, iterum do, prius hosti, nunc insidiatori ac parricidae.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 61:2)
Prius de ea parte disseram, quae ipsum contingit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 122:2)
Itaque ne statim eum eo concurram, adero prius illi et quibus excitetur ingeram ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 7:3)
Hoc prius adgrediar, quod pietas tua audire gestit, nihil mihi mali esse.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 17:1)
Ut antiquiora, quae vetustas obduxit, transeam, Phocide relicta Graii, qui nunc Massiliam incolunt, prius in hac insula consederunt, ex qua quid eos fugaverit, incertum est, utrum caeli gravitas an praepotentis Italiae conspectus an natura importuosi maris;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 43:4)
Non potuisset ille lacrimas alienas compescere, nisi prius pressisset suas.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 92:4)
postquam tibi apparuit inter Seianianos satellites illam unam patere servitutis fugam, non favisti consilio eius, sed dedisti manus victa fudistique lacrimas palam et gemitus devorasti quidem, non tamen hilari fronte texisti;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 3:5)
Si illud prius sequi vis, eximes te numero vivorum :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 18:2)
habere enim prius debet quam dare, nihil autem habet quod ad se transferri sapiens gavisurus sit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 43:7)
" Quid opus est," inquit Hieronymus, " cum velis caedere aliquem, tua prius labra mordere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 117:1)
revocari enim praeterita non possunt, futura prohibentur - , et quos volet nequitiae male cedentis exempla fieri, palam occidet, non tantum ut pereant ipsi, sed ut alios pereundo deterreant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 121:3)
Nam et in corpore nostro ossa nervique et articuli, firmamenta totius et vitalia, minime speciosa visu, prius ordinantur, deinde haec, ex quibus omnis in faciem adspectumque decor est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 3:2)
necesse est prius virtutem ex animo tollas quam iracundiam recipias, quoniam cum virtutibus vitia non coeunt, nec magis quisquam eodem tempore et iratus potest esse et vir bonus quam aeger et sanus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 65:1)
Quid est iniquius quam secreto credere, palam irasci ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 161:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION