라틴어 문장 검색

et si tenerum membrum est, satis est habena altera ab inguine, altera a genu intendi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장25)
Et in hoc quoque casu diu in lectulo perseverandum est, ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis nervis ferendo oneri, cedat rursusque prorumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 22장8)
Et quia prima in eo dissensio est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii nisi corporum rerumque ratione comperta non satis potentem usum esse proponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nostra quoque opinio interponi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 12:2)
Et haec quidem inter eos parum constant:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 21:1)
Quod si scientiam hanc non subiciat euidens causa, multo minus eam posse subicere, quae in dubio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 31:1)
Nam uterum quidem, qui minus ad rem pertineat, spirante homine posse diduci:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 42:2)
satisque esse quaedam communia morborum intueri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 54:4)
ab his eo, quod parum artis esse in obseruatione experimentorum credunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 57:4)
Quod si contemplationem rerum naturae, quam temere medici isti sibi uindicant, satis conprehendisset, etiam illud scisset, nihil omnino ob unam causam fieri, sed id pro causa adprehendi, quod contulisse plurimum uidetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 59:1)
saepe autem in eo magis necessaria cibi festinatio est, qui minus inediam tolerat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 73:1)
qui parum, quiescere debet, et si mane surgendi necessitas fuit, redormire;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 2:2)
Prima autem eius curatio exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet, in eo, qui minus laborauit et bene concoxit, amplior;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 5:6)
in eo, qui fatigatus est et minus concoxit, remissior.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 5:7)
Exercitationis autem plerumque finis esse debet sudor aut certe lassitudo, quae citra fatigationem sit, idque ipsum modo minus, modo magis faciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 7:1)
Si quis itaque hoc parum ualet, palmulas pomaque et similia melius primo cibo adsumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION