라틴어 문장 검색

atque etiam petebamus, ut super ceterorum nominibus regionibusque docere nos ipse vellet, quia vulgo neque de appellationibus eorum neque de finibus neque de numero conveniret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 3:2)
Quaen mihi quidquid placet eo privatum id me servatam velim?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 12:7)
Ut devomas vult, quod potaveris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 15:8)
Favorinus philosophus cum ad M. Frontonem consularem pedibus aegrum visum iret, voluit me quoque ad eum secum ire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 2:1)
Sed ne viridis quidem color pluribus a vobis vocabulis dicitur, neque non potuit Vergilius, colorem equi significare viridem volens, 'caerulum' magis dicere ecum quam ' glaucum,' sed maluit verbo uti notiore Graeco quam inusitato Latino.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 18:1)
Haec aemulari volens Sallustius de Sertorio duce in Historiis ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVII 3:1)
usum esse Sallustium circumlocutione quadam poetica et, cum dicere vellet hominem avaritia corrumpi, corpus et animum dixisse, quae duae res hominem demonstrarent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 6:2)
His enim versibus oblique, sicuti dixi, admonere voluit, diem quem Romani civilem appellaverunt a sexta noctis hora oriri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 17:1)
Censeo, inquit, si rem servare vis, faciundum ut quadringentos aliquos milites ad verrucam illam, sic enim Cato locum editum asperumque appellat, ire iubeas, eamque uti occupent imperes horterisque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 8:1)
Sed communis exempli et fidei ergo visum ut te salvum velimus, ut esset quem armis vincere possemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 9:3)
Id nos negavimus velle, neve ob eam rem quicquam commodi expectaret, et simul visum est ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi, si accidisset, nostro consilio civitates putarent , et quod nobis non placet pretio aut praemio aut dolis pugnare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 9:5)
Cum igitur partem dimidiam libri legisse volumus dicere aut partem dimidiam fabulae audisse, si dimidiam fabulam aut dimidium librum dicimus, peccamus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 10:1)
Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant rem contrariis religionibus procurare, atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique altarum aedium numquam illustraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 3:1)
rem plerisque admirantibus, quod hominem avarum cui esset inimicissimus, creari consulem vellet, Malo, inquit, civis me compilet, quam hostis vendat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VIII 6:1)
Religiosi enim dies dicuntur tristi omine infames inpeditique, in quibus et res divinas facere et rem quampiam novam exordiri temperandum est, quos multitudo imperitorum prave et perperam nefastos appellat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION