라틴어 문장 검색

audito successoris adventu cum arma viros equos cum cura inspexisset, ornato exercitu obviam venienti consuli processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 7:1)
solido procedebat elephantus in pontem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 57:1)
cuius priusquam in extremum procederet, succisis asseribus conlapsus pons usque ad alterius initium pontis prolabi eum leniter cogebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 57:2)
Paulo plus septem milia eo die Romani processerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 59:1)
plerumque provolventes se simul cum armis aliisque oneribus cum omni genere vexationis processerunt, adeo ut ne dux quidem et auctor itineris infitiaretur parva manu deleri omnem exercitum potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 59:3)
ipse ab Dio auratis statuis omnibus raptis, ne praeda hosti essent, incolas eius loci demigrare Pydnam cogit, et, quae temeritas consulis videri potuisset, quod eo processisset, unde invito hoste regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 68:1)
satisque credens in Pieria frumenti copiam fore, eo die ad amnem nomine Mityn processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 87:2)
et quantum procederet longius a Thessalia, eo maiorem rerum omnium inopiam sentiens, regressus ad Dium est dubitatione omnibus exempta, quid intercluso ab Thessalia patiendum fuisset, cui procul inde abscedere tutum non esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 89:2)
et ne Eumeni quidem simul a mari simul a terra adgredienti quidquam satis procedebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 145:2)
placuit igitur utrique custodiis firmatis ne quod praesidium ex Macedonia intromitti posset, quoniam vis aperta non processisset, operibus moenia oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 146:1)
Pieriam, quo processisset, regem tenere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 238:1)
senatus consultis perfectis L. Aemilius consul e curia in contionem processit orationemque talem habuit :
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 256:1)
iussis deinde militibus expedire arma ipse cum tribunis primisque ordinibus ad contemplandos transitus processit, qua descensus facilis armatis, qua in ulteriorem ripam minime iniquus ascensus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 411:2)
Perseus una tantum spe Bisaltarum auxilii temptata, ad quos nequiquam miserat legatos, in contionem processit Philippum secum filium habens, ut et ipsos Amphipolitanos et equitum peditumque qui aut se persecuti aut fuga eodem delati erant adhortando animos confirmaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 563:1)
ipse primo vere cum exercitu Aegyptum petens in Coelen Syriam processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 117:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION