라틴어 문장 검색

Nec vero audiendi, qui graviter inimicis irascendum putabunt idque magnanimi et fortis viri esse censebunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 114:1)
Sed discentium studiis inveniuntur magistri, huic autem qui studeant, sunt nulli, rhetorum turba referta omnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 170:3)
Ut enim pictores et ii, qui signa fabricantur, et vero etiam poeitae suum quisque opus a vulgo considerari vult, ut, si quid reprehensum sit a pluribus, id corrigatur, iique et secum et ab aliis, quid in eo peccatum sit, exquirunt, sic aliorum iudicio permulta nobis et facienda et non facienda et mutanda et corrigenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 189:4)
Iam de artificiis et quaestibus, qui liberales habendi, qui sordidi sint, haec fere accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:1)
Occurritur autem nobis, et quidem a doctis et eruditis quaerentibus, satisne constanter facere videamur, qui, cum percipi nihil posse dicamus, tamen et aliis de rebus disserere soleamus et hoc ipso tempore praecepta officii persequamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 9:1)
] Quod qui parum perspiciunt, ii saepe versutos horines et callidos admirantes malitiam sapientiam iudicant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 13:4)
Quae qui in utramque partem excelso animo magnoque despiciunt, cumque aliqua iis ampla et honesta res obiecta est, totos ad se convertit et rapit, tum quis non admiretur splendorem pulchritudinemque virtutis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 48:5)
Nam qui eorum cuipiam, qui una latrocinantur, furatur aliquid aut eripit, is sibi ne in latrocinio quidem relinquit locum, ille autem, qui archipirata dicitur, nisi aequabiliter praedam dispertiat, aut interficiatur a sociis aut relinquatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 52:2)
quem qui audiunt, intellegere etiam et sapere plus quam ceteros arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:7)
etenim quis potest modus esse, cum et idem, qui consuerunt, et idem illud alii desiderent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 72:4)
qui has pecuniarum effusiones non admiremur, quae fiunt ad multitudinem deliniendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 75:6)
In iis tamen, qui se adiuvari volent, non ne affligantur, sed ut altiorem gradum ascendant, restricti omnino esse nullo modo debemus, sed in deligendis idoneis iudicium et diligentiam adhibere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 83:2)
Commode autem, quicumque dixit, pecuniam qui habeat, non reddidisse, qui reddiderit, non habere, gratiam autem et, qui rettulerit, habere et, qui habeat, rettulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 92:7)
At qui se locupletes, honoratos, beatos putant, ii ne obligari quidem beneficio volunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 92:8)
Minime vero assentior iis, qui negant eum locum a Panaetio praetermissum, sed consulto relictum, nec omnino scribendum fuisse, quia numquam posset utilitas cum honestate pugnare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION