라틴어 문장 검색

Ea saepta distinguuntur velut clatris intercurrentibus calamis, ita ut ab utroque latere singulos aditus habeant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 3:6)
Nec tamen excedas modum sex cyathorum in singulas aves.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 6:3)
Haec cibaria non omnibus promiscue spargenda sunt, sed in singulis saeptis, quae arundinibus contexi oportere proposueram, portione servata quinque feminarum et unius maris, ponenda sunt cibaria, nec minus aqua, quae sit idonea potui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 6:4)
Atque ob has quidem causas, si permittit locorum conditio, vel paucos utique oportet educare, singulisque maribus ternas feminas destinare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 13장 3:4)
Quinetiam intra cohortem, ut protecti sint, secretas singulis haras faceret oportet,in quibus cubitent et fetus ubi edant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 13장 3:6)
singulaeque ter anno pariunt, si prohibeantur fetus suos excudere,quod magis expedit, quam quum ipsae suos fovent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 4:6)
Pariunt autem singulis fetibus ova, primo quina, sequenti quaterna, novissimo terna:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 5:2)
idque singulis semel fecisse satis est, quoniam unaquaeque recurrit eodem, ubi primo peperit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 6:2)
Pullos autem non expedit plures in singulas haras quam vicenos adici;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 9:1)
tum scombri, carcharique et elacata ventriculoset ne per singula enumerem, salsamentorum omnium purgamenta, quae cetariorum officinis everruntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 12:2)
Quare quoniam tituli, quem praeseripsimus huic disputationi, ratio reddita est, ea nunc quae proposuimus singula persequamur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 머리말 1:5)
Arborum vero sunt probatissimae, rutila atque alba ziziphus, nec minus tamarices,tum etiam amygdalae, persicique, ac pyri, denique pomiferarum pleraeque, ne singulis immorer.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 3:1)
seu, quod paene omnium in usu est, qui modo diligenter ista curant, per ordinem vasa disposita ligantur, vel laterculis, vel caementis, ita ut singula binis parietibus angustis contineantur, liberaeque frontes utrimque sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 2:2)
Poterit exploratam fugam praesciscere vespertinis temporibus aurem singulis alveis admovendo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 4:1)
legata non ultra civilem modum, nisi quod populo et plebi quadringenties tricies quinquies, praetoriarum cohortium militibus singula nummum milia, legionariis aut cohortibus civium Romanorum trecenos nummos viritim dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION