라틴어 문장 검색

"ferit hic cubito, ferit assere duro alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III97)
sane hic 'subisse' iuxta praesentem usum accusativo iunxit, cum alibi antique dativo usus sit, ut subeunt luco et muroque subibant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5984)
et 'subiere feretro' ut subeunt muro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2223)
Ictus ipse suos steriles expendit in usus, Et feriens hostem se magis ipse ferit.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:37)
haud aliter solis radius, cum luminat omnes diffuso splendore locos, ferit aurea tecta, sed ferit et nigro sordentia culmina fumo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2295)
quid enim aut sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus, ubi precatione res transigitur, per quem populum fiat quo minus legibus dictis stetur, ut eum ita Iuppiter feriat quemadmodum a fetialibus porcus feriatur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 62:1)
'excudit' autem est feriendo eiecit, quia cudere est ferire;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1742)
subit succedit, ut cui deinde subibit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3711)
muroque subibant alibi per accusativum, ut Aeneae subiit mucronem ipsumque morantem sustinuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1611)
si prior defexit publico consilio dolo malo, tum tu ille Diespiter populum Romanum sic ferito ut ego hunc porcum hic hodie feriam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 250:1)
ut ea, quae sensum feriunt, illis, quae sensum immediate non feriunt, licet potioribus, praeponderent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:2)
Sic autem vitiis inretitos, si et hoc in conviviis exegerit loquendi ordo, feriet philosophia non sentientes, ut Liber pater thyrso ferit per obliquationem circumfusae hederae latente mucrone, quia non ita profitebitur in convivio censorem ut palam vitia castiget:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 22:1)
Mitto quod invidiam, quod pericula, quod omnis meas tempestates et subieris et multo etiam magis, si per me licuisset, subire paratissimus fueris, quod denique inimicum meum tuum inimicum putaris, cuius etiam interitum, cum facile intellegerem mihi quantum tribueres, Milonis causa in senatu defendenda approbaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 16:1)
ferit facit, ex more Romano, propter porcum qui de lapide feritur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1541)
et hic 'subeunt' iuxta veteres dativo iunxit, cum alibi iuxta usum praesentem accusativo iunxerit, ut Aeneae subiit mucronem, sicut et 'succede' [veteres] dativo iunxerat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1252)

SEARCH

MENU NAVIGATION