라틴어 문장 검색

vociferatusque de superbia patrum ac crudelitate feneratorum et miseriis plebis, virtutibus eius viri fortunaque, tum vero ego inquit nequiquam hac dextra Capitolium arcemque servaverim, si civem meum tamquam Gallis victoribus captum in servitutem ac vincula duci videam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 143:2)
litterae Romam ad senatum cum victoriae nuntiis acriores in Praenestinum quam in Veliternum hostem missae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 233:2)
qui coniuncti Volscis anno insequente Satricum, coloniam populi Romani, pertinaciter a colonis defensam, vi expugnarunt foedeque in captis exercuere victoriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 234:2)
locum insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam memoriam dedecoris, quam ut timorem faciat, ne qua terra sit nefasta victoriae suae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 300:1)
sed postquam direptis ad Alliam castris victor Romanus aderat, id quoque munimentum relictum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 306:1)
T. Quinctius semel acie victor, binis castris hostium, novem oppidis vi captis, Praeneste in deditionem accepto Romam revertit triumphansque signum Praeneste devectum Iovis Imperatoris in Capitolium tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 309:1)
deinde, postquam quietae res ex Volscis adferebantur et apparuit nescire eos victoria et tempore uti, revocati etiam inde exercitus ac duces, otiumque inde, quantum a Volscis, fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 318:2)
et ut nondum satis claram victoriam, sic prosperae spei pugnam imber ingentibus procellis fusus diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 334:2)
hac victoria contenta plebes cessit patribus ut in praesentia consulum mentione omissa tribuni militum crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 456:1)
nec dubia nec difficilis Romanis, quamquam ingentem Galli terrorem memoria pristinae cladis attulerant, victoria fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 460:1)
nec Romanis incruenta victoria fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 76:1)
iniussu tuo inquit, imperator, extra ordinem nunquam pugnaverim, non si certam victoriam videam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 86:2)
electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil agenti sibi de caelo devolaturam in sinum victoriam censeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 122:1)
castrisque etiam eo die potiti praeda ingenti parta victores reverterunt, militaribus iocis cum apparatum hostium tum suum increpantes pavorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 171:2)
alioquin mitis victoria fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 191:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION