라틴어 문장 검색

verum id et raro provenit, et cetera vitia non pensat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 177:3)
nihilominus confitendum est etiam detrahere doctrinam aliquid, ut limam rudibus et cotes hebetibus et vino vetustatem, sed vitia detrahit, atque eo solo minus est, quod litterae perpolierunt, quo melius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 180:1)
qui finis et illud vitium, de quo supra diximus, habet et insuper quod nihil nisi inventionem complectitur, quae sine elocutione non est oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 222:3)
quod vitium fugiens Theodorus vim putat inveniendi et eloquendi cum ornatu credibilia in omni oratione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 225:5)
uti etiam vitiis rhetoricen, quod ars nulla faciat, criminantur, quia et falsum dicat et adfectus moveat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 294:3)
quorum neutrum est turpe, cum ex bona ratione proficiscitur, ideoque nec vitium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 295:1)
quod non artis sed hominis est vitium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 308:2)
et animo totidem vitia, quot virtutes sunt, nec minus quam in laudibus duplici ratione tractantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 208:1)
idem praecipit illud quoque (quod mox Cornelius Celsus prope supra modum invasit), quia sit quaedam virtutibus ac vitiis vicinitas, utendum proxima derivatione verborum, ut pro temerario fortem, pro prodigo liberalem, pro avaro parcum vocemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 213:3)
et virtutes ac vitia circa res gestas eadem quae in singulis, illa propria quae ex loci positione ac munitione sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 214:3)
frequentissime vero in iis utimur ficta personarum, quas ipsi substituimus, oratione, ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et Caecus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in exhortationem vitiorum compositus, alloquitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 271:1)
ne illa quidem in iis vitia deprehendet, quibus quidam declamatores laborant, quod et contra sentientibus inhumane conviciantur et ita plerumque dicunt, tanquam ab iis qui deliberant utique dissentiant, ideoque obiurgantibus similiores sunt quam suadentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 286:1)
quo vitio multi quidem laborarunt, praecipue tamen Hermagoras, vir alioqui subtilis et in plurimis admirandus, tantum diligentiae nimium sollicitae, ut ipsa eius reprehensio laude aliqua non indigna sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 326:1)
in quo vitii nihil erat, nisi in universum id praeciperet, quod nec omnis quaestio patitur nec omnis causa desiderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 33:2)
alia exordiorum vitia verius tradiderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 80:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION