라틴어 문장 검색

sed hoc exercitatione multa consequendum, ut, quemadmodum illorum artificum, etiamsi alio spectant, manus tamen ipsa ad graves, acutos, medios nervorum sonos fertur, sic oratoris cognitionem nihil moretur haec varietas argumentorum et copia, sed quasi offerat se et occurrat, et, ut litterae syllabaeque scribentium cogitationem non exigunt, sic rationem sponte quadam sequantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 219:1)
si acri et vehementi fuerit usus oratione, eandem rem nostris verbis mitioribus proferamus, ut Cicero de Cornelio, codicem ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 313:2)
acriora igitur sunt et elegantiora, quae trahuntur ex vi rerum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 166:1)
Sed illa similia absurdis sunt acria, quae tanquam sine ratione dicta feruntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 208:4)
opus est igitur inprimis ingenio veloci ac mobili, animo praesenti et acri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 229:1)
quaeritur per coniecturam et qualitas circa modum, speciem, numerum, an sol maior quam terra, luna globosa an plana an acuta, unus mundus an plures.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 77:2)
ut Virgilius carmen, et Horatius acrem tibiam Hannibalemque dirum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 48:3)
quod et ipsum in consilio est habendum, non semper tam esse acrem iudicis intentionem, ut obscuritatem apud se ipse discutiat et tenebris orationis inferat quoddam intelligentiae suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationibus avocari, nisi tam clara fuerint, quae dicemus, ut in animum eius oratio, ut sol in oculos, etiamsi in eam non intendatur, incurrat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 62:3)
namque et sanctiorem et magis admirabilem faciunt orationem, quibus non quilibet fuerit usurus, eoque ornamento acerrimi iudicii P. Vergilius unice est usus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 87:2)
nam primum acuto, secundum nitido, tertium copioso, deinceps hilari, iucundo, accurato diversum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 112:2)
Et acre, ut illud Crassi, ego te putem, cum tu me non senatorem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 152:3)
quorum igitur impunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum te ipsorum ad crudelitatem acuet oratio?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 193:1)
acri quidem ratione, quod illa obscurior sit, his omnibus aperte appareat quid velimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 277:1)
incipiamus enim ab iis, quibus acrior ac vehementior fit probatio, quod primo loco posuimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 53:4)
Est interim acrius imperandi genus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 57:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION