라틴어 문장 검색

Gratulatus sum optimae matri, gratulatus et fratri, qui ex auditorio illo non minorem pietatis gloriam quam ille alter eloquentiae retulit:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 5:1)
Audivi enim te saepe referentem esse ibi et aera salubrem et lac eiusmodi curationibus accommodatissimum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 7:2)
quod pluribus aequum, quibusdam iniquum et quidem pertinaciter visum, maxime Licinio Nepoti, qui sequenti senatu, cum de rebus aliis referretur, de proximo senatus consulto disseruit finitamque causam retractavit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 1:2)
Addidit etiam petendum a consulibus ut referrent sub exemplo legis ambitus de lege repetundarum, an placeret in futurum ad eam legem adici, ut sicut accusatoribus inquirendi testibusque denuntiandi potestas ex ea lege esset, ita reis quoque fieret.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 2:1)
Nolo referre quae dici ab ipsis moleste tuli.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 5:1)
Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri videbantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 15:2)
et iam tuis denuntiavi, si rursus tam multa attulissent, omnia relaturos.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 28 2:3)
Avidius Quietus, qui me unice dilexit et - quo non minus gaudeo - probavit, ut multa alia Thraseae - fuit enim familiaris - ita hoc saepe referebat, praecipere solitum suscipiendas esse causas aut amicorum aut destitutas aut ad exemplum pertinentes.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 1:1)
quia plurimum referret, bonum an malum induceretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 2:5)
Me quidem illud etiam affligit et torquet, quod matrem eius, illam - nihil possum illustrius dicere - tantae feminae matrem, rursus videor amittere, quam haec, ut reddit ac refert nobis, sic auferet secum, meque et novo pariter et rescisso vulnere afficiet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 9:1)
Hunc hominem appetentissimum tui, mihi crede, complectere apprehende, immo et invita, ac sic ama tamquam gratiam referas.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 7:1)
Porro tanto turpius gratiam non referre, quanto honestior causa referendae.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 2:3)
Quae potestas referentibus, quod censentibus ius, quae vis magistratibus, quae ceteris libertas, ubi cedendum ubi resistendum, quod silentii tempus, quis dicendi modus, quae distinctio pugnantium sententiarum, quae exsecutio prioribus aliquid addentium, omnem denique senatorium morem - quod fidissimum percipiendi genus - exemplis docebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 6:2)
Referebatur de libertis Afrani Dextri consulis incertum sua an suorum manu, scelere an obsequio perempti.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 12:1)
sed nihil refert - post quaestionem supplicio liberandos, alius in insulam relegandos, alius morte puniendos arbitrabatur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION