라틴어 문장 검색

velint nolint, respondendum est beatam vitam bonum esse, beate vivere bonum non esse."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 4:3)
Praeterea si beata vita nullius est indigens, omnis beata vita perfecta est eademque est et beata et beatissima.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 20:1)
o, quantum est hominum beatiorum, quid me laetius est beatiusve?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 95)
dicebantur haec, quae scripsit etiam Antiochus locis pluribus, virtutem ipsam per se beatam vitam efficere posse neque tamen beatissimam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 22:8)
quid ergo aut hunc prohibet aut etiam Xenocratem illum gravissumum philosophorum, exaggerantem tantopere virtutem, extenuantem cetera et abicientem, in virtute non beatam modo vitam, sed etiam beatissimam ponere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 51:2)
Nam quemadmodum incommodorum onere usque ad miserum non deprimitur, sic commodorum inopia non deducitur a beatissimo, sed tam sine commodis beatissimus est, quam non est sub incommodis miser;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 16:3)
In muto animali non est beata vita nec id, quo beata vita efficitur, in muto animali bonum non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 15:2)
In quo non potest beata vita esse, nec id potest, quo beata vita efficitur, beata autem vita bonis efficitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 15:1)
In multis errare manum Natura recordans, Erratum reuocare uolens culpasque priores Tergere, uel ueteres operis nouitate beati Excusare notas, hominem formare, beatum Cudere, perfectum complere, creare modestum Temptat, quo possit ueteres uelare reatus, Erranti mundo dans de tot milibus unum, Qui rectum sibi deffendat, scrutetur honestum, Damnet avariciam, diffundat munera, curet Excessus, medium teneat, proscribat abusus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:6)
Epicurus quoque iudicat eum qui virtutem habeat, beatum esse, sed ipsam virtutem non satis esse ad beatam vitam, quia beatum efficiat voluptas, quae ex virtute est, non ipsa virtus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 18:2)
ego enim adsentior eorum quae posuisti alterum alteri consequens esse, ut, quem ad modum, si, quod honestum sit, id solum sit bonum, sequatur vitam beatam virtute confici, sic, si vita beata in virtute sit, nihil esse nisi virtutem bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 21:2)
cum vero tria genera malorum esse dicant, qui duorum generum malis omnibus urgeatur, ut omnia advorsa sint in fortuna, omnibus oppressum corpus et confectum doloribus, huic paulumne ad beatam vitam deesse dicemus, non modo ad beatissimam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 23:3)
sic aliquis beatus est, aliquis miser, aliquis nec beatus nec miser.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 21:2)
Quod si id dicere absurdum est, uno congio solo fieri amphoram, itidem absurdum est una sola virtute vitam fieri beatam dicere, quoniam, cum virtus abest, beata esse vita numquam potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 12:2)
nam cum suscepta semel est beata vita, tam permanet quam ipsa illa effectrix beatae vitae sapientia neque expectat ultimum tempus aetatis, quod Croeso scribit Herodotus praeceptum a Solone.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 113:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION