라틴어 문장 검색

Scias licet ea demum fulmina esse iustissima, quae etiam percussi colunt.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 80:5)
Non dubito quin Iuliae Augustae, quam familiariter coluisti, magis tibi placeat exemplum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 21:4)
Dignus me hercules fuit memorabili dedicatione, dignus amplissimo sacerdotio, qui colere deos ne iratos quidem destitit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 73:2)
Quemadmodum non placebit sibi, si illum mendicus coluerit, nec contumeliam iudicabit, si illi homo plebis ultimae salutanti mutuam salutationem non reddiderit, sic ne suspiciet quidem, si illum multi divites suspexerint - scit enim illos nihil a mendicis differre, immo miseriores esse, illi enim exiguo, hi multo egent - et rursus non tangetur, si illum rex Medorum Attalusve Asiae salutantem silentio ac vultu arroganti transierit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 68:1)
Optimum est primum irritamentum irae protinus spernere ipsisque repugnare seminibus et dare operam, ne incidamus in iram.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 44:1)
videatur et avaritia magni animi - acervis auri argentique incubat et provinciarum nominibus agros colit et sub singulis vilicis latiores habet fines quam quos consules sortiebantur;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 134:1)
Omnium denique virtutum tutela facilis est, vitia magno coluntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 72:7)
sed simul aequalitas vitae fidem fecit non segnitiem illam animi esse sed pacem, veneratur illos populus idem colitque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 233:4)
Interim, dum trahimus, dum inter homines sumus, colamus humanitatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 245:1)
Isti quos pro felicibus aspicis, si non qua occurrunt sed qua latent videris, miseri sunt, sordidi, turpes, ad similitudinem parietum suorum extrinsecus culti;
(세네카, De Providentia, book 1 69:1)
sibi ipse animus haereat, se colat, nihil alieni agat, nihil quod ad iudicem spectet ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 12:4)
dis- camus continentiam augere, luxuriam coercere, gloriam temperare, iracundiam lenire, paupertatem aequis oculis aspicere, frugalitatem colere, etiam si multos pudebit, eo plus desideriis naturalibus parvo parata remedia adhibere, spes effrenatas et animum in futura imminentem velut sub vinculis habere, id agere, ut divitias a nobis potius quam a fortuna petamus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 83:4)
Magna quidem res tuas mercede colui, sed quia ita imperas, do, cedo gratus libensque.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 99:1)
" Sed tu quoque," inquit, " virtutem non ob aliud colis, quam quia aliquam ex illa speras voluptatem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 44:1)
Maiore spatio, si comparentur, proavum vicerat, quam a Crasso vinceretur, et, si maiores illi obvenissent opes, non sprevisset.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 108:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION