라틴어 문장 검색

genus ostentationi comparatum et praeter id, quod solam petit voluptatem eamque etiam fingendo non falsa modo sed etiam quaedam incredibilia sectatur, patrocinio quoque aliquo iuvari, quod alligata ad certam pedum necessitatem non semper uti propriis possit, sed depulsa recta via necessario ad eloquendi quaedam deverticula confugiat, nec mutare quaedam modo verba, sed extendere, corripere, convertere, dividere cogatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 29:2)
fuit igitur brevitas illa tutissima, quae est apud Livium in epistola ad filium scripta, legendos Demosthenem atque Ciceronem, tum ita, ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 40:1)
contra in Antimacho vis et gravitas et minime vulgare eloquendi genus habet laudem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 54:1)
panyasin ex utroque mixtum putant in eloquendo neutriusque aequare virtutes, alterum tamen ab eo materia alterum disponendi ratione superari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 55:1)
alcaeus in parte operis aureo plectro merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus confert in eloquendo quoque brevis et magnificus et dicendi vi plerumque oratori ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 64:1)
philosophorum, ex quibus plurimum se traxisse eloquentiae M. Tullius confitetur, quis dubitet Platonem esse praecipuum sive acumine disserendi sive eloquendi facultate divina quadam et Homerica?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 82:1)
at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in supra quam enarrari potest eloquentem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 102:1)
in eloquendo est aliqua diversitas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 107:2)
supersunt qui de philosophia scripserint, quo in genere paucissimos adhuc eloquentes litterae Romanae tulerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 124:1)
sed in eloquendo corrupta pleraque atque eo , quod abundant vitiis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 130:5)
quae quidem ut diligentius exsequamur, repetenda saepius erunt scriptorum proxima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 168:1)
sunt enim qui ad omnia scripta tanquam vitiosa redeant et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque faciant, quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 199:3)
non enim scripta lectione secura transcurrimus, sed tractamus singula et necessario introspicimus et, quantum virtutis habeant, vel hoc ipso cognoscimus, quod imitari non possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 209:4)
quare iuvenis, qui rationem inveniendi eloquendique a praeceptoribus diligenter acceperit (quod non est infiniti operis, si docere sciant et velint), exercitationem quoque modicam fuerit consecutus, oratorem sibi aliquem, quod apud maiores fieri solebat, deligat, quem sequatur, quem imitetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 220:1)
neque enim tantum habent curae, ut non sit dandus et fortunae locus, cum saepe etiam scriptis ea quae subito nata sunt inserantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 230:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION