라틴어 문장 검색

Et vice versa, si Fluidi ex particulis se mutuo fugientibus compositi densitas sit ut compressio, vires centrifugae particularum sunt reciproce proportionales distantiis centrorum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 41:2)
Partes Mediorum A & B fugiant se mutuo viribus quae sint ad invicem ut T & V, illae Medii C ejusmodi viribus omnino destituantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 10:6)
Igitur corporis in Fluido quovis Elastico velocissime moventis eadem fere est resistentia ac si partes Fluidi viribus suis centrifugis destituerentur, seque mutuo non fugerent:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 11:2)
Proinde cum resistentiae similium & aequivelocium corporum, in Medio cujus partes distantes se mutuo non fugiunt, sint ut quadrata diametrorum, sunt etiam aequivelocium & celerrime moventium corporum resistentiae in Fluido Elastico ut quadrata diametrorum quam proxime.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 12:2)
Et cum corpora similia, aequalia & aequivelocia, in Mediis ejusdem densitatis, quorum particulae se mutuo non fugiunt, sive particulae illae sint plures & minores, sive pauciores & majores, in aequalem materiae quantitatem temporibus aequalibus inpingant, eique aequalem motus quantitatem imprimant, & vicissim (per motus Legem tertiam) aequalem ab eadem reactionem patiantur, hoc est, aequaliter resistantur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 13:2)
Cum autem particulae Fluidorum, propter vires quibus se mutuo fugiunt, moveri nequeant quin simul agitent particulas alias in circuitu, atque adeo difficilius moveantur inter se quam si viribus istis destituerentur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 14:2)
Concipe particulas viribus quibusdam se mutuo fugere, & vires illas in accessu ad superficies particularum augeri in infinitum, & contra, in recessu ab iisdem celerrime diminui & statim evanescere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 20:1)
) eadem est quam proxime ac si partes Fluidi viribus nullis se mutuo fugerent, supponamus partes Fluidi ejusmodi viribus destitutas per spatia omnia uniformiter dispergi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 28:3)
Et eadem ratione qua hujus globus raperetur motu vorticis alterius, raperetur etiam globus alterius motu hujus, sic ut globi duo circa intermedium aliquod punctum revolverentur, seque mutuò ob motum illum circularem fugerent, nisi per vim aliquam cohibiti.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 23:5)
) sunt in singulis particulis ut distantiae particularum à plano QR, & his viribus particulae illae planum fugiunt;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 5:15)
quīn etiam Brūtus ad Graeciam fūgit exercitumque ibi parat.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Scintilla epistolam ad Quīntum scrībit26)
Quīntus, cum Antōnius Brūtī cornū sinistrum perrūpisset, scūtō abiectō, ā campō fūgit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit1)
plūrēs cum Quīntō ad castra fugiēbant, virtūtis immemorēs.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit3)
"vive memor leti, fugit hora, hoc quod loquor inde est."
(페르시우스, 풍자, satire 595)
nam et luctata canis nodum abripit, at tamen illi, cum fugit, a collo trahitur pars longa catenae.
(페르시우스, 풍자, satire 5103)

SEARCH

MENU NAVIGATION