라틴어 문장 검색

Itaque utendum est materiae genere pro viribus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 13:3)
modusque omnium pro genere sumendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 13:4)
Mali vero succi sunt milium, panicum, hordeum, legumina, caro domestica permacra, omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, vetus caseus, siser, radicula, rapa, napi, bulbi, brassica, magisque etiam cyma ejus, asparagus, beta, cucumis, porrum, eruca, nasturtium, thymum, nepeta, satureia, hyssopum, ruta, anethum, , cuminum, , lapathum, sinapi, allium, cepa, lienes, renes, intestina, pomum quodcumque acidum vel acerbum est, aceturn, omnia acria, acida, acerba, oleum, pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus, limosique rivi ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXI De his quae mali succi sunt. 1:1)
cujus generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, punicum malum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 4:1)
Provisis omnibus, quae pertinent ad universa genera morborum, ad singulorum curationes veniam.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, Caput I. De morborum generibus. 1:1)
Ex quo plura eorum genera esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, Caput I. De morborum generibus. 1:5)
tertiumque genus eorum est, qui modo acuti, modo longi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, Caput I. De morborum generibus. 2:3)
Ego, quum de singulis dicam, cujus quisque generis sit indicabo.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, Caput I. De morborum generibus. 3:3)
Sequitur vero curatio febrium, quod et in toto corpore, et vulgare maxime morbi genus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 1:2)
Tertianarum vero duo genera sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 2:1)
Id genus plerique medici ἡμιτριταῖον appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 2:6)
Curationum vero diversa genera sunt, prout auctores aliquos habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 1:2)
Haec magis per omnia genera febrium perpetua sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 1:1)
Secundo vero aliquid adjici potest, ex eodem tamen genere materiae, vel , vel conchylium, vel pomum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 11:2)
ad concoctionem autem materiae genus et modus pertinent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION