라틴어 문장 검색

Sed quid ego Socratem aut Theramenem, praestantis viros virtutis et sapientiae gloria, commemoro, cum Lacedaemonius quidam, cuius ne nomen quidem proditum est, mortem tantopere contempserit, ut, cum ad eam duceretur damnatus ab ephoris et esset voltu hilari atque laeto dixissetque ei quidam inimicus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 99:4)
quamquam enim sensus abierit, tamen suis et propriis bonis laudis et gloriae, quamvis non sentiant, mortui non carent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 108:8)
etsi enim nihil habet in se gloria cur expetatur, tamen virtutem tamquam umbra sequitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 108:9)
non possum autem dicere, quoquo modo hoc accipietur, Lycurgum Solonem legum et publicae disciplinae carere gloria, Themistoclem Epaminondam bellicae virtutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 109:2)
ante enim Salamina ipsam Neptunus obruet quam Salaminii tropaei memoriam, priusque e Boeotia Leuctra tollentur quam pugnae Leuctricae gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 109:3)
ita sunt multi, quibus videmus optabilis mortes fuisse cum gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:13)
videre licet alios tanta levitate et iactatione, ut iis fuerit non didicisse melius, alios pecuniae cupidos, gloriae non nullos, multos libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:1)
Nonne verendum est igitur, si est ita, ut dicis, ne philosophiam falsa gloria exornes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:4)
sic est enim intemperans militaris in forti viro gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 39:13)
vir natus ad gloriam ullam partem animi tam mollem habebit, quam non meditatione et ratione conroboret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:12)
pueri ferunt gloria ducti, ferunt pudore alii, multi metu, et tamen veremur, ut hoc, quod a tam multis et quod tot locis perferatur, natura patiatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 46:6)
his levabat omnem volnerum metum nobilitas mortis et gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 59:2)
amplitudinem animi et quasi quandam exaggerationem quam altissimam animi, quae maxime eminet contemnendis et despiciendis doloribus, unam esse omnium rem pulcherrimam, eoque pulchriorem, si vacet populo neque plausum captans se tamen ipsa delectet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 64:2)
saepe enim multi, qui aut propter victoriae cupiditatem aut propter gloriae aut etiam, ut ius suum et libertatem tenerent, volnera exceperunt fortiter et tulerunt, idem omissa contentione dolorem morbi ferre non possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:2)
neque enim illum, quem facile tulerant, ratione aut sapientia tulerant, sed studio potius et gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION