라틴어 문장 검색

Hunc igitur nec Olympius Iuppiter fulmine percussit nec Aesculapius misero diuturnoque morbo tabescentem interemit, atque in suo lectulo mortuus in tyrannidis rogum inlatus est, eamque potestatem, quam ipse per scelus erat nanctus, quasi iustam et legitimam hereditatis loco filio tradidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:6)
Nec vero rei familiaris amplificatio nemini nocens vituperanda est, sed fugienda semper iniuria est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 34:5)
Quocirca in omni est re fugienda talis sollertia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:9)
Gracchum interemit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 99:7)
Numquam omnino periculi fuga committendum est, ut imbelles timidique videamur, sed fugiendum illud etiam, ne offeramus nos periculis sine causa, quo esse nihil potest stultius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 108:1)
quibus ille respondit Lacedaemonios classe illa amissa aliam parare posse, se fugere sine suo dedecore non posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 109:3)
quae gravis et fortis civis et in re publica dignus principatu fugiet atque oderit tradetque se totum rei publicae neque opes aut potentiam consectabitur totamque eam sic tuebitur, ut omnibus consulat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 112:2)
Atque etiam in rebus prosperis et ad voluntatem nostram fluentibus superbiam magnopere, fastidium arrogantiamque fugiamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 117:1)
una pars in appetitu posita est, quae est ὁρμή Graece, quae hominem huc et illuc rapit, altera in ratione, quae docet et explanat, quid faciendum fugiendumque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 130:2)
Nam qui appetitus longius evagantur et tamquam exsultantes sive cupiendo sive fugiendo non satis a ratione retinentur, ii sine dubio finem et modum transeunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 132:3)
Atqui ceteris forsitan vitio datum esset, si se interemissent, propterea quod lenior eorum vita et mores fuerant faciliores, Catoni cum incredibilem tribuisset natura gravitatem eamque ipse perpetua constantia roboravisset semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum potius quam tyranni vultus aspiciendus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 144:3)
nec tam est enitendum, ut bona, quae nobis data non sint, sequamur, quam ut vitia fugiamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:7)
Nos autem naturam sequamur et ab omni, quod abhorret ab oculorum auriumque approbatione, fugiamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 164:5)
Quibus in rebus duo maxime sunt fugienda, ne quid effeminatum aut molle et ne quid durum aut rusticum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 165:1)
Adhibenda praeterea munditia est non odiosa neque exquisita nimis, tantum quae fugiat agrestem et inhumanam neglegentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION