라틴어 문장 검색

Praebuerat dictis Tritonia talibus aures carminaque Aonidum iustamque probaverat iram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 3:1)
quotiensque rogabat ulterius iusto Procnen ita velle ferebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:12)
Hinc Titaniacis ablata draconibus intrat Palladias arces, quae te, iustissima Phene, teque, senex Peripha, pariter videre volantes innixamque novis neptem Polypemonis alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 33:1)
Qui quamquam milite, quamquam classe valet, patria tamen est firmissimus ira Androgeique necem iustis ulciscitur armis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 41:3)
iusta gerit certe pro nato bella perempto et causaque valet causamque tenentibus armis, et, puto, vincemur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:25)
Dixit, et ut leges captis iustissimus auctor hostibus imposuit, classis retinacula solvi iussit et aeratas impelli remige puppes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 10:1)
At illa nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat praebebatque avido non iusta alimenta parenti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 88:2)
Haec quoque, cum iustos matura peregerit annos, iuris erit vestri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:14)
Adspiciunt oculis superi mortalia iustis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:4)
Vos modo, ne Stygios adeam non libera manes, ite procul, si iusta peto, tactuque viriles virgineo removete manus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 42:9)
), tuque o iustissime Troum, nate dea (neque enim finito Marte vocandus hostis es, Aenea), moneo, fuge litora Circes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 33:3)
has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem sustinuere deam venasque et flumina fontis elicuere sui;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:5)
Multoque ego iustius aevum exsul agam, quam me videant Capitolia regem!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 47:3)
Solane semper ero iustis exercita curis, quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta, nunc male defensae confundant moenia Troiae, quae videam natum longis erroribus actum iactarique freto sedesque intrare silentum bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur, cum Iunone magis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 69:3)
Pace data terris animum ad civilia vertet iura suum legesque feret iustissimus auctor exemploque suo mores reget inque futuri temporis aetatem venturorumque nepotum prospiciens prolem sancta de coniuge natam ferre simul nomenque suum curasque iubebit, nec nisi cum senior Pylios aequaverit annos, aetherias sedes cognataque sidera tanget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION