라틴어 문장 검색

Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:1)
Grammaticus circa curam sermonis versatur et, si latius evagari vult, circa historias, iam ut longissime fines suos proferat, circa carmina.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 3:1)
Quantulum ex tot conchyliis tam longe advectis per istum stomachum inexplebilem labitur?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:5)
Sint utinam diuturna et melioribus auspiciis in aevum longius condita!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 14:2)
Desideret oculorum atque aurium sensum, bonam valitudinem et non foedum aspectum corporis et habitu manente suo aetatis praeterea longius spatium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 28:3)
Ostendat ex constitutione vulgi beatos in illo invidioso fastigio suo trementes et adtonitos longeque aliam de se opinionem habentes quam ab aliis habetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 73:1)
" Antiqua," inquit, " sapientia nihil aliud quam facienda ac vitanda praecepit, et tunc longe meliores erant viri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 13:1)
Nunc vero quam longe processerunt mala valitudinis !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 23:1)
Longe enim frugalior haec iuventus est quam illa, cum reus adulterium apud iudices negaret, iudices apud reum confiterentur, cum stuprum committeretur rei iudicandae causa, cum Clodius isdem vitiis gratiosus, quibus nocens, conciliaturas exerceret in ipsa causae dictione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 9:2)
a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 7:7)
Longius abessent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 17:3)
humanius visum est tam longe venientem non detinere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 2:3)
At mehercules id agimus, ut longius revocandi simus, et cum ignoremus, quo feramur, velociter tamen illo, quo intendimus, perseveramus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 7:6)
Quod in magnis evenit montibus, quorum proceritas minus apparet longe intuentibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 3:1)
Tota cogitatio a privatis commodis quam longissime aversa sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 31:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION