라틴어 문장 검색

aliaque admodum aequa quae brevi servata dein frustra habita sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장5)
manet tamen abolitio quadragesimae quinquagesimaeque et quae alia exactionibus inlicitis nomina publicani invenerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장6)
servarent sane receptus gregibus inter hominum famem, modo ne vastitatem et solitudinem mallent quam amicos populos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 55장4)
id dis quos implorarent placitum, ut arbitrium penes Romanos maneret quid darent quid adimerent, neque alios iudices quam se ipsos paterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장3)
quoque Pompeium incusatum a senioribus ferrent quod mansuram theatri sedem posuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장3)
spectaculorum quidem antiquitas servaretur, quoties praetores ederent, nulla cuiquam civium necessitate certandi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장5)
ibi ambiguus an illam sedem bello deligeret, circumspecta infrequentia militis, satisque magnis documentis temeritatem Petilii coercitam, unius oppidi damno servare universa statuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장2)
simul quidquid hoc in nobis auctoritatis est crebris contradictionibus destruendum non existimabam, ut maneret integrum si quando res publica consiliis eguisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 43장3)
' civitati grande desiderium eius mansit per memoriam virtutis et successorum alterius segnem innocentiam, alterius flagrantissima flagitia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 51장5)
iamque aderat, copiis ita divisis ut quarta et duodecima legiones addita quinta, quae recens e Moesis excita erat, simul Pontica et Galatarum Cappadocumque auxilia Paeto oboedirent, tertia et sexta et decima legiones priorque Syriae miles apud Corbulonem manerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장8)
si singulis manipularibus praecipua servati civis corona imperatoria manu tribueretur, quod illud et quantum decus, ubi par eorum numerus aspiceretur qui adtulissent salutem et qui accepissent!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장8)
decernaturque et maneat provincialibus potentiam suam tali modo ostentandi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 21장4)
quippe in regiones quattuordecim Roma dividitur, quarum quattuor integrae manebant, tres solo tenus deiectae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장6)
manentque vestigia inritae spei.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 42장6)
et omnia scelera principis orditur, neque senatui quidquam manere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION