라틴어 문장 검색

cum is hoc probare vellet, M'. Curium, cum ita heres institutus esset, 'si pupillus ante mortuus esset quam in suam tutelam venisset,' pupillo non nato heredem esse non posse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장 2:1)
quem ad modum scribi oportuisset, si etiam filio non nato heres institueretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장 2:4)
Sed nil vitiosius quam, cum unum corpus debeat esse defensionis, nasci de integro causam, cum sit ab altero perorata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 57장 1:4)
Longe autem post natos homines improbissimus C. Servilius Glaucia, sed peracutus et callidus cum primisque ridiculus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 4:3)
Titius consecutus est homo loquax sane et satis acutus, sed tam solutus et mollis in gestu ut saltatio quaedam nasceretur cui saltationi Titius nomen esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 5:2)
Vt si quis Falerno vino delectetur, sed eo nec ita novo ut proximis consulibus natum velit, nec rursus ita vetere ut Opimium aut Anicium consulem quaerat - 'atqui hae notae sunt optimae,' credo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:15)
annis ante sedecim causas agere coepit quam tu es natus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 94장 2:4)
qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo corroboraverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 30:2)
Nunc illos, qui in urbe remanserunt, atque adeo qui contra urbis salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia [nati] sunt cives, monitos etiam atque etiam volo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 27:1)
. . . quorum in aliis, ut in Antipatro poe+ta, ut in brumali die natis, ut in simul aegrotantibus fratribus, ut in urina, ut in unguibus, ut in reliquis eius modi, naturae contagio valet, quam ego non tollo, vis est nulla fatalis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 9:1)
Ut enim et ingeniosi et tardi ita nascantur antecedentibus causis itemque valentes et inbecilli, non sequitur tamen, ut etiam sedere eos et ambulare et rem agere aliquam principalibus causis definitum et constitutum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 15:6)
Sed haec ex naturalibus causis vitia nasci possunt, extirpari autem et funditus tolli, ut is ipse, qui ad ea propensus fuerit, a tantis vitiis avocetur, non est id positum in naturalibus causis, sed in voluntate, studio, disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 17:1)
Si quis verbi causa oriente Canicula natus est, is in mari non morietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:2)
Si quis oriente Canicula natus est, in mari non morietur, illud quoque verum est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:5)
Si Fabius oriente Canicula natus est, Fabius in mari non morietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION