라틴어 문장 검색

sed id tradere satis non est, ne ita demum vitium esse credat puer, si pro alia ponatur alia, ut verbum, ubi nomen esse debuerit, vel adverbium, ubi pronomen, et similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 196:2)
qui tamen dicat pro illo ne feceris non feceris, in idem incidat vitium, quia alterum negandi est alterum vetandi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 198:3)
sed id quoque, quod schema vocatur, si ab aliquo per imprudentiam factum erit, soloecismi vitio non carebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 201:2)
sanctitas certe et, ut sic dicam, virilitas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione defluximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 311:2)
non ut ex iis utique improbentur poetae (quibus, quia plerumque servire metro coguntur, adeo ignoscitur, ut vitia ipsa allis in carmine appellationibus nominentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 316:1)
nec vitia ebrietatis effingat neque servili vernilitate imbuatur nec amoris, avaritiae, metus discat adfectum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 383:1)
in primis vitia si qua sunt oris emendet, ut expressa sint verba, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 385:2)
non communes loci, sive qui sunt in vitia derecti, quales legimus a Cicerone , seu quibus quaestiones generaliter tractantur, quales sunt editi a Quinto quoque Hortensio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 12:4)
ipse nec habeat vitia nec ferat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 20:2)
nam ut absit ab ultimis vitiis ipse ac schola, ne praecipiendum quidem credo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 30:2)
qua in re mihi non arbitror diu laborandum, ut ostendam, quanto sit melius optimis imbui, quanta in eluendis quae semel insederint vitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus succedentes premat et quidem edocendi gravius ac prius quam docendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 33:1)
nam tumidos et corruptos et tinnulos et quocunque alio cacozeliae genere peccantes certum habeo non virium sed infirmitatis vitio laborare, ut corpora non robore sed valetudine inflantur et recto itinere lassi plerumque devertunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 40:1)
vitium utrumque, peius tamen illud, quod ex inopia quam quod ex copia venit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 48:1)
quae quanquam versatur in ratione simili, tamen et duplicat materiam et virtutum vitiorumque non tantum naturam, sed etiam modum tractat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 65:2)
communes loci (de iis loquor, quibus citra personas in ipsa vitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt iudiciis et, si reum adiicias, accusationes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION