라틴어 문장 검색

Tunc ex his unus, quem cuncti grammatea dicebant, pro foribus assistens coetu pastophorum (quod sacrosancti collegii nomen est) velut in contionem vocato, indidem de sublimi sug- gestu de libro, de litteris fausta vota praefatus principi magno senatuique et equiti totoque Romano populo, nauticis navibusque, quae sub imperio mundi nostratis reguntur, renuntiat sermone rituque Graeciensi ita:
(아풀레이우스, 변신, 11권 17:2)
Nocte quadam plenum gremium suum visus est mihi summus sacerdos offerre, ac requirenti, quid utique istud, respondisse partes illas de Thessalia mihi missas, servum etiam meum indidem supervenisse nomine Candidum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:1)
Hanc experrectus imaginem diu diuque apud cogitationes meas revolvebam quid rei portenderet, praesertim cum nullum unquam habuisse me servum isto nomine nuncupatum certus essem;
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:2)
Nec ullum tam praecipuum mihi exinde studium fuit, quarti cotidie supplicare summo nummi reginae Isidis, quae, de templi situ sumpto nomine, Campensis summa cum veneratione propitiatur.
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:4)
Nomen vatis vel personam
(ARCHIPOETA, II13)
Ione nomen ei ponam.
(ARCHIPOETA, II17)
a regni negotio nomen est sortitus;
(ARCHIPOETA, IV106)
tamen de sententiis nominum et rerum,
(ARCHIPOETA, V26)
cuius nomen omnibus reor esse notum,
(ARCHIPOETA, V54)
non possum diligere nomen Palatini,
(ARCHIPOETA, V87)
timet nomen Caesaris, ut leonem pecus.
(ARCHIPOETA, IX124)
Fuit in Mercia moderno tempore quidam strenuus atque universis circa se regibus et regionibus finitimis formidolosus rex, nomine Offa, qui vallum magnum inter Britanniam atque Merciam de mari usque ad mare fieri imperavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 14 17:1)
Cuius filiam, nomine Eadburh, Beorhtric Occidentalium Saxonum rex, sibi in coniugium accepit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 14 17:2)
Pagani quoque post eius expulsionem totum Merciorum regnum suo dominio subdiderunt, quod tamen miserabili condicione cuidam insipienti ministro (cuius nomen erat Ceolwulf) eodem pacto custodiendum commendaverunt, ut qualicunque die illud vellent habere interim, pacifice illis assignaret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 46 49:4)
Sui ergo hoc rumore expergefacti et etiam, audito daemonum nomine, perterriti utrique et inexpertes, et etiam illi, Iudaico more, domini sui proditores, hinc inde ad ecclesiae ostia concurrunt, sed antequam advenirent, latrunculi praecipiti cursu ad proximantia sibi gronnae latibula, semivivum abbatem relinquentes, confugiunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION