라틴어 문장 검색

per haec flagitia sollemni Nemeorum peracto paucisque additis diebus, Dymas est profectus ad praesidium Aetolorum, quod ab Eleis adcitum acceptumque in urbem erat, eiciendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 475:1)
dividenti praedam captivosque - fuere autem quattuor milia hominum, pecorum omnis generis ad viginti milia - nuntius ex Macedonia venit Aëropum quendam corrupto arcis praesidiique praefecto Lychnidum cepisse, tenere et Dassaretiorum quosdam vicos et Dardanos etiam concire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 487:1)
omisso igitur Achaico atque Aetolico bello, relictis tamen duobus milibus et quingentis omnis generis armatorum cum Menippo et Polyphanta ducibus ad praesidium sociorum, profectus ab Dymis per Achaiam Boeotiamque et Euboeam decumis castris Demetriadem in Thessaliam pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 488:1)
Hannibal undique contracto exercitu, quem in hibernis aut in praesidiis agri Bruttii habuerat, in Lucanos ad Grumentum venit spe recipiendi oppida quae per metum ad Romanos defecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 608:1)
Hanno inde - is enim praesidio eius loci praefuerat - in Bruttios cum paucis ad exercitum novum comparandum missus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 634:1)
numquam Nero vestigiis hostis abstiterat et Q. Fulvium, cum Metapontum ipse proficisceretur, in Lucanos, ne regio ea sine praesidio esset, arcessierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 635:1)
duae simul turmae Samnitium praesidii causa missae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 641:1)
pronuntiat occupare se in Lucanis proximam urbem Punicumque in ea praesidium velle;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 647:2)
omnia maiora etiam vero praesidia hostium, minora sua, metu interprete semper in deteriora inclinato, ducebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 659:1)
illos praesidia rei publicae, vindices urbis Romanae imperiique appellabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 667:2)
quae res tantum pavoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent, et Punicum praesidium metu ne prodita urbs esset relictis stationibus in unum se colligeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 37:1)
timor inde oppidanos incessit ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine Poenus an Hispanus esset obvii passim caederentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 38:1)
additum erat et triariorum equiti praesidium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 42:1)
Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt, oppidanorum quoque trecenti ferme qui clauserant portas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 43:1)
In praesentia quae maxime urgebat res, Peparethum praesidium urbi mittit, unde allatum erat Attalum ab Lemno classe transmissa omnem circum urbem agrum depopulatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION